# Adversus Nationes Libri VII 2.1.3-4

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.3 to 2.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.3

3.1. Nisi forte dubitatis, an sit iste de quo loquimur imperator, et magis esse Apollinem creditis, Dianam Mercurium Martem. 2. Da verum iudicium et haec omnia circumspiciens quae videmus magis an sint dii ceteri dubitabit quam | f. 29 | in deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus, sive cum exclamamus ''o deus'', sive cum illum testem deum constituimus improborum et quasi nos cernat faciem sublevamus ad caelum. 3. ''Sed minoribus supplicare diis homines vetuit''. - Dii enim minores qui sint aut ubi sint scitis? Perstrinxit vos aliquando suspicio illorum aut mentio, ut merito feratis indigne abrogatos his cultus et honoris inpertitione viduatos? 4. Quod si non mentis elatio et typhus qui appellatur a Graecis obstaret atque officeret vobis, iamdudum scire potuissetis, quid aut quare prohibuerit fieri, intra fines quos stare religionem voluerit veram, quantum vobis periculum nasceretur ex eo quod putaretis obsequio vel ex quibus malis emergeretis, si insidioso renuntiaretis errori. 4.1. Verum haec omnia inlustrius commemorabuntur et planius, cum ulterius prorsus fuerimus evecti. Monstrabimus enim Christum non impietatem docuisse nationes, sed ab latronibus pessimis miserorum hominum inprudentiam vindicasse. 2. ''Non credimus, inquitis, vera esse quae dicit''. - Quid enim? quae vos negatis vera esse apud vos liquet, cum imminentia et nondum passa nullis possint rationibus refutari? 3. ''Sed et ipse quae pollicetur non probat''. - Ita est: nulla enim, ut dixi, futurorum potest existere comprobatio. 4. Cum ergo haec sit condicio futurorum, ut teneri et comprehendi nullius possint anticipationis attactu, nonne purior ratio est, [et] ex duobus | f. 29b | incertis et in ambigua exspectatione pendentibus id potius credere quod aliquas spes ferat quam omnino quod nullas? In illo enim periculi nihil est, quod dicitur imminere cassum <si> fiat et vacuum; in hoc damnum est maximum id est salutis amissio, si cum tempus advenerit aperiatur non fuisse mendacium.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
