Latin
2.1.47 to 2.1.48
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.47-48
Not analysed yet
47. 1. ''Sed si parens et genitor animarum, inquitis, deus non est, quo auctore progenitae |f. 50 |et qua sunt ratione prolatae?'' . -Si infucata vultis audire nec ab aliqua vocis ostentatione deducta, item confitemur nos istud ignorare, nescire scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire, verum etiam potestatum quae in mundo sunt omnium et quae numina se esse opinionibus usurpavere mortalium. 2. Sed quas dei negamus, cuius sint debemus ostendere? Minime istud necessario sequitur. Non enim si negemus muscas scarabeos et cimices, nitedulas curculiones et tineas omnipotentis esse opus regig, sequaciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque dicamus: possumus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et optinere non esse deo ab superiore prolata tam supervacua, tam vana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia et necessariis inportantia laesiones. 48. 1. Sic consimiliter hic quoque, cum animas rennuamus dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus, quonam parente sint editae et causis cuiusmodi procreatae. Quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint prodierintque nescire aut eas non esse dei progeniem scire? 2. ''Quanam, inquitis, ratione, qua via?'' . -Quia omni vero verissimum est certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi fieri statui nisi quod oporteat et conveniat fieri, nisi quod sit plenum et integrum et in suae <naturae> et integritatis perfectione finitum. Porro autem conspicimus homines, |f. 50b |id est animas ipsas -quid enim sunt homines nisi animae corporibus inligatae? -scaevitate innumerabili vitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos. 3. Namque alios videmus inmites facinerosos audaces temerarios praecipites caecos fictos dissimulatores mendaces superbos adrogantes avaros cupidos libidinosos inconstantes invalidos et sua ipsos decreta conservare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos adsereret principalis et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium.