# Adversus Nationes Libri VII 2.1.49-50

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.49 to 2.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.49

49.1. ''Sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis viri, sapientes, iusti, inculpatis atque emendatissimis moribus''. 2. - Nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales in quibus omnino nihil ista ipsa quae dicitur desideraret integritas. Sint licet perhonesti fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicaverit vita: sed audire deposcimus quot sint aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio iusta sit facta et an aequalitatis conpensatione librata. 3. Unus duo tres quattuor decem viginti centum, certe numero definiti et nominum forsitan conprehensionibus terminati. Set genus humanum non ex bonis pauculis sed ex ceteris omnibus aestimari convenit et ponderari. In toto enim pars est, non totum in parte, et universitas debet adtrahere portiones, non portionibus universitas adplicari. | f. 51 / 4.Quid enim, si hominem dicas captum membrisomnibus et heiulantem ex cruciatibus asperis idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem: aut esse auream terram, quod in verrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum et adcuratiore congregatione conquiritur? Qualitatem materiae universitas elementi probat, non pulvisculi flabiles, nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicuius adieceris atque inmiseris numeri: consumitur enim minuties ista inmenso; et <non> modo [non] parvi sed esse nullius existimandum est nominis quod per omnia diffusum perit et in magni corporis intercipitur vastitate. 50.1. Vos humano in genere bonos esse dictitatis viros, qui ut esse credantur, conparatio forsitan efficiat pessimorum. Quinam isti sunt? dicite. Philosophi, credo, qui se esse solos sapientissimos autumant et vi huius nominis supercilium sustulerunt: nempe illi qui cum suis cotidie cupiditatibus pugnant et adfectus ex animis insitos proturbare, pellere pertinaci moliuntur obluctatione virtutum, qui ne in vitia proritari facultatis possint alicuius instinctu, patrimonia et divitias fugiunt et causas sibi auferunt lapsus: quod cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles et infirmitate ad vitia proclives. 2. Nostra autem sententia quod bonum natura est neque emendari neque corrigi se poscit, immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cuiusque in sua cogitat | f. 51b | integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potis est aut <in>inpari paritas aut dulcedo in amaritudine contineri. Qui ergo luctatur animarum ingenitas corrigere pravitates, is apertissime monstrat inperfectum, inprobabilem se esse, quamvis omni conatu et pervicacia contendat.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
