# Adversus Nationes Libri VII 2.1.5-6

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.5 to 2.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.5

5.1. Quid dicitis, o nescii, etiam fletu et miseratione dignissimi? Ita non extimescitis, ne forte haec vera sint quae sunt despectui vobis et praebent materiam risus? Nec saltem vobiscum sub obscuris cogitationibus volvitis, ne quod hoc die credere obstinata rennuitis perversitate, redarguat serum tempus et inrevocabilis paenitentia castiget? 2. Nonne vel haec saltem fidem vobis faciunt argumenta credendi, quod iam per omnes terras in tam brevi temporis spatio inmensi nominis huius sacramenta diffusa sunt ; 3. quod nulla iam natio est tam barbari moris et mansuetudinem nesciens, quae non eius amore versa molliverit asperitatem suam et in placidos sensus adsumpta tranquillitate migraverit; 4. quod tam magnis ingeniis praediti oratores grammatici rhetores consulti iuris ac medici, philosophiae etiam secreta rimantes magisteria haec expetunt spretis quibus paulo ante fidebant; 5. quod ab dominis se servi cruciatibus adfici quibus statuerint malunt, solvi coniuges matrimoniis, exheredari a parentibus liberi quam fidem rumpere Christianam et salutaris militiae | f. 30 | sacramenta deponere; 6. quod cum genera poenarum tanta sint a vobis proposita religionis huius sequentibus leges, augeatur res magis et contra omnes minas atque interdicta formidinum animosius populus obnitatur et ad credendi studium prohibitionis ipsius stimulis excitetur? 7. An numquid haec fieri passim et inaniter creditis, fortuitis incursibus adsumi has mentes? itane istud non divinum et sacrum est? 8. aut sine deo eorum tantas animorum fieri conversiones, ut, cum carnificis unci aliique innumeri cruciatus quemadmodum diximus inpendeant credituris, velut quadam dulcedine atque | f. 27b | omnium virtutum amore correpti cognitas accipiant rationes atque mundi omnibus rebus praeponant amicitias Christi? 6.1. Nisi forte obtunsi et fatui videntur hi vobis, qui per orbem iam totum conspirant et coeunt in istius credulitatis adsensum. 2. - Quid ergo? vos soli sapientiae conditi atque intellegentiae vi mera nescio quid aliud videtis et profundum: soli esse nugas intellegitis haec omnia, soli verba et pueriles ineptias ea quae nobis promittimus principali ab rege ventura. 3. Unde quaeso est vobis tantum sapientiae traditum, unde acuminis et vivacitatis tantum vel ex quibus scientiae disciplinis tantum cordis adsumere, divinationis tantum potuistis hau| f. 28 |rire? 4. Quia per casus et tempora declinare verba scitis et nomina, quia voces barbaras soloecismosque vitare, quia numerosum et structum o compositum que sermonem aut ipsi vos nostis ecferre aut incomptus cum fuerit scire, quia Fornicem Lucilianum et Marsyam Pomponi obsignatum memoria continetis, quia quae sint in litibus constitutiones? quot causarum genera, quot dictionum, quid sit lsgenus, quid species, oppositum a contrario quibus rationibus distinguatur, idcirco vos arbitramini scire, quid sit falsum, quid verum, quid fieri possit aut non possit, quae imorum summorumque natura sit? 5. Numquam ne illud vulgatum perstrinxit aures vestras, sapientiam hominis stultitiam esse apud deum primum? (cf 1Cor 3,19).

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
