# Adversus Nationes Libri VII 2.1.51-52

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.51 to 2.1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.51

51.1. Sed risui vobis est nostra responsio, quod cum regias suboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint causis atque originibus procreatae. - Quod est enim criminis genus, aut rei esse alicuius ignarum aut ipsum quod nescias sine aliqua profiteri dissimulatione nescire: aut uter magis videtur inrisione esse dignissimus vobis, qui sibi scientiam nullam tenebrosae rei alicuius adsumit, an ille qui retur se ex se apertissime scire id quod humanam transiliat notionem et quod sit caecis obscuritatibus involutum? 2. Si penitus spectetur rei cuiusque natura, in simili et vos estis quam in nobis reprehenditis causa. Non enim quia dicitis ab ipso animas rege descendere ac succedere in hominum formas, exploratum aliquid dicitis et in luce positum manifestissimae veritatis. Conicitis enim, non scitis; suspicamini, non tenetis: nam si scire est illud quod ipse tu videris aut cognoveris animo continere, nihil eorum quae adseritis potestis vos dicere aliquando vidisse, id est, animas sede ab supera et regione descendere. 3. Suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae fide. Quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum | f. 52 | incerta et <in>nihil expositum iaculatio mentis inlata? Ergo qui suspicatur, non tenet nec in lumine positus cognitionis incedit. Quodsi verum et fixum est, apud rectos et sapientissimos iudices et ista vestra qua fiditis pro ignoratione est habenda suspicio. 52.1. Ac ne tamen vobis tantummodo censeatis coniecturis uti ac suspicionibus licere, et nos isdem possumus, quoniam commune est quod interrogatis expromere. ''Unde, inquitis, homines et ipsorum hominum quid aut unde sunt animae?''. - Unde sunt elephanti tauri lscervi muli asini? unde leones equi canes lupi pantherae eorumque quae vivunt quid aut unde sunt animae? 2. Neque enim fidem res habet, ut Platonico ex illo cratere quem conficit miscetque Timaeus [Plat. Tim. 41 d] aut horum animae venerint aut lucusta mus sorex blatta rana centipeda animata esse credantur et vivere, quidem ex elementis ipsis causa est illis atque origo nascendi, si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes. 3. Nam et videmus alios ex sapientibus dicere, tellurem esse hominum matrem, aquam tum alios, aerium spiritum his alios iungere, solem vero nonnullos esse horum opificem et ex ignibus animatos eius vitali agitatione motari. Quid? si et haec non sunt et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inauditi nobis atque incogniti nominis, genus quae hominum finxerit et rerum constitutionibus adplicarit? 4. Nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint nec | f. 52b | ad deum primum nativitatis eorum referatur auctoritas? Quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum pie sancte que sapientem, cum hominis fictionem deo removit a maximo et ad minores nescio quos transtulit cumque eiusdem noluit sinceritatis esse mixturas humani animas generis, cuius animam fecerat universitatis istius, quam quod hominis fabricam indignam esse rebatur deo nec rei flaccidae fictionem magnitudini eius et eminentiae convenire? [Plat., Tim. 41 b-c]

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
