# Adversus Nationes Libri VII 2.1.57-58

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.57 to 2.1.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.57

57.1. Cum ergo haec ita sint neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus verum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis deest id quod probabiliter dicant, sive cum suas res adserunt sive cum alienis opinionibus contradicunt. 2. Non alia neque absimili ratione de animarum ab his condicione disseritur. Hic enim eas retur et esse perpetuas et superesse mortalium functioni, superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire: alterius vero sententia est nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum aliquid eis ad vitam dari, mortalitatis deinde in iura succedere. Et cum omnia nequeant veri esse consortia, ita tamen fortibus et validissimis probationibus omnes agunt, ut repperire non possis quidnam tibi videatur falsum, quamvis ex omni parte diversa dici aspicias et rerum contrarietatibus dissonare. Quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, vel quod videretur inventum, aliorum omnium comprobaretur adsensu. 3. Inanissima igitur res est et supervacui operis, tamquam scias aliquid promere, aut velle scire contendere quod, etsi sit verum, posse videas destrui, aut acceptare pro vero id quod forsitan non sit et ex more halucinantium | f. 55 | proferatur. Et merito res ita est. Non enim divina divinis sed rationibus pendimus et coniectamus humanis atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus. 58.1. Quid ergo? nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor, quae causa hominem finxerit, mala unde proruperint, vel cur ea rex summus et esse patiatur et confici neque ab rebus propellat humanis? Vos enim horum quicquam exploratum habetis et cognitum? 2. Si suspicionum exponere volueritis audaciam, potestis explicare ac promere, mundus iste qui nos habet utrumne sit (in>genitus an tempore in aliquo constitutus? Si constitutus et factus est, quonam operis genere aut rei cuius ob causam? 3. Potestis inducere atque expedire rationem, cur non fixus atque immobilis maneat sed orbito semper circumferatur in motus sua ipse <se> sponte et voluntate circumagat an virtutis alicuius inpulsionibus torqueatur? locus ipse ac spatium, in quo situs est ac volutatur, quid sit? infinitus, finitus, inanis an solidus? quis eum sustineat extremis cardinibus nitens an ipse se potius vi propria sufferat et spiritu interiore suspendat? 4. Potestis interrogati planum facere scientissimeque monstrare, quid nivem in plumeas subaperiat crustulass quidnam fuerit rationis et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exsurgeret et lucem in oriente finiret quemadmodum sol ipse uno eodemque contactu tam varias res efficiat, quinimmo contrariass quid sit luna? | f. 55b | quid stellae? cur una specie aut illa non maneat, aut per somne mundi corpus frustilla haec ignea convenerit atque oportuerit figi? cur alia ex his parva, ampliora et maiora sint alia, obtunsi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis?

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
