# Adversus Nationes Libri VII 2.1.71

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.71

71.1. ''Sed quod agimus nos, novum est, quod autem vos, priscum est et nimiae vetustatis'': - et quid istud aut vos iuvat aut nostram causam rationemque contristat? Nova res est quam gerimus, quandoque et ipsa vetus fiet: vetus quam vos agitis, sed temporibus quibus coepit nova fuit ac repentina. Religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda sed numine, nec colere qua die sed quid coeperis, convenit intueri. 2. ''Ante trecentos annos religio, inquit, vestra non fuit''. - Et dii vestri non fuerunt ante milia annorum duo. ''Quibus istud rationibus colligi aut quibus supputationibus potest?''. - Non difficilibus, non obscuris, sed quas possit videre qui volet et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. | f. 61b? | 3. ''Quis Iovem cum fratribus genuit?''. - Genialibus Opis adiunctus Saturnus, ut vos fertis, Caelo atque Hecata procreatus. ''Quis Picum, Fauni patrem atque avum Latini?''. - Saturnus, ut vos idem vestris scriptis atque auctoribus traditis. 4. Ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Iuppiter germanitatis sibi sociati sint iure, utpote uno ex sanguine unoque ex semine procreati. ''Consentaneum est ita esse quod dicitur''. - Ab Iove et Pico quot sunt generis usque ad Latinum gradus? ''Trini, ut indicat series''. - Vultis Faunus, Latinus et Picus annis vixerint vicenis atque centenis? ''Ultra enim negatur posse hominis vita produci''. - Aestimatio iusta et liquida est''. - Trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni? ''Res ita est, ut indicat supputatio''. - Cuius socer Latinus fuit? ''Aeneae''. - <Aeneas>genitor cuius? - ''<Ascanii> Albani oppidi conditoris''. - Quot apud Albam regnatum est annis? ''Quadringentis et prope bis denis''. - Aetatis urbs Roma cuius esse in annalibus indicatur? ''Annos ducit quinquaginta et mille aut non multum ab his minus''. 5. - Ergo ab Iove, qui frater est Pici quique pater est minorum et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope milia duo sunt aut pleni, ut largiamur aetati. Quod cum redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur quam obitis, set infantes et parvulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis, quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
