# Adversus Nationes Libri VII 2.1.72-73

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.72 to 2.1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.72

72.1. ''At religiones vestrae multis annis praecedunt nostram, et eo sunt veriores quod vetustatis auctoritate munitae sunt''. | f. 61? / - Et quid eas prodest annis quam plurimis anteire, cum a certo coeperint tempore, autspatii cuius sunt milia annorum duo saeculorum tantis comparata cum milibus? 2. Ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione videamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens et primus deus novella vobis videtur res esse, et qui eum venerantes colunt, inauditas incognitas repentinas agitare atque inducere religiones? 3. Estne illo antiquius quicquam, aut quod eum praecedat re tempore nomine potest aliquid inveniri? Nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus est? quis caput ac fons rerum ests non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex eius perpetuitate perficitur? Indubitabile istud et verum. 4. Non ergo quod sequimur novum est, sed nos sero addidicimus quidnam sequi oporteat <ac>colere aut ubinam conveniret spem salutis adfigere et salutaria subsidia conlocare. Nondum enim adfulserat qui viam monstraret errantibus et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen inmitteret et ignorationis discuteret caecitatem. 73.1. Sed causa in <nos>huiusmodi vertitur sola? Quid, vos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen? non post Pisonem et Gabinium consules in numerum vestrorum rettulistis deorum? Quid, Phrygiam matrem, cuius esse conditor indicatur vel Midas vel Dardanus, non cum Hannibal Poenus res Italas raperet et terrarum exposceret principatum, et nosse et scire coepistis et memorabili religione sancire? 2. Sacra Cereris matris non quod vobis | f. 62 | incognita essent, adscita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur novitatem ipsam testificante cognomine? Non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire? Ex quo apparet et liquidum est, et hunc vobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et notum. 3. Si quis igitur vos interroget, cur eorum numinum quorum modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros vos certum est: aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, aut quia nunc sumus a vatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque servati. 4. Quodsi hoc a vobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote esse responsum. Religio nostra nunc nata est: nunc enim missus advenit qui eam nobis ostenderet, qui in eius induceret veritatem, qui deus monstraret quid sit, qui ad eius nos cultum ab rebus opinabilibus avocaret.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
