Latin
2.1.74 to 2.1.75
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.74-75
Not analysed yet
74. 1. ''Et quid, inquit, est visum deo regi ac principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator ad vos Christus caeli ex arcibus mitteretur?'' . -Interrogamus et nos contra: quae causa, quae ratio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hiemes, serius aestas atque autumnitas fiant? 2. Cur post messes arefactas atque extincta frumenta nonnumquam decidant pluviae, quas rebus oportuit incolumibus labi et temporis opportunitatibus ministrari? Immo illud exquirimus |f. 62 b |potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium Mercurium Liberum aliosque nonnullos, qui et conciliis adiungerentur deorum et mortalibus aliquid utilitatis adferrent, tam sero a Iove sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum vero ignoraret antiquitas? 3. Rationem aliquam fuisse dicetis. Ratio ergo et hic fuit, cur non nuper sed hodie sospitator nostri generis adveniret. ''Quaenam igitur ratio est?'' . -Non imus infitias nescire nos. Neque enim promptum est cuiquam dei mentem videre, aut quibus modis ordinaverit res suas homo animal caecum et ipsum se nesciens ullis potest rationibus consequi: quid oporteat fieri, quando vel quo genere, ipse rerum cunctarum pater, moderator et dominus scit solus. 4. Nec si ego nequivero causas vobis expromere, cur aliquid fiat illo vel hoc modo, continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt et amittat res fidem quae generibus virtutum tantis et [potestatibus] potestatum indubitabilis esse monstrata est. 75. 1. Tu opponas et referas: ''Cur tam sero emissus est sospitator?'' . -In infinitis, perpetuis saeculiis nihil omnino dicendum est serum. Ubi enim finis et initium nullum est, nihil praematurum est, nihil tardum. Tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest series et immoderata continuatio saeculorum. 2. Quid enim si res ipsae, quibus opem conveniebat ferri, oportunitatem istam temporis exigebant? quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere sequentia? quid si priscis aliter subveniri, aliter |f. 63 |debuit posterioribus consuli? 3. Nonne litteras auditis commemorantes vestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque vastis? non infantes sub uberibus matrum centenarios legitis edidisse vagitum, quorum ossa variis in regionibus eruta vi? repertoribus fecerunt fidem humanorum reliquias esse membrorum? 4. Potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. Si quod hodie factum est, ante milia fieri potuisset annorum, fecisset istud rex summus, aut si post totidem milia id quod hodie factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras. Rationibus fixis peraguntur res eius et quod semel decretum est fieri nulla potest novitate mutari.