# Adversus Nationes Libri VII 2.1.76-77

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 2.1.76 to 2.1.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/2.1.76

76.1. ''Cur ergo, inquit, si omnipotenti servitis deo et eum habere confiditis salutis atque incolumitatis vestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti vos tantas atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire?''. 2. - Perquiramus et nos contra, cur et vos, cum tantos et tam innumeros colatis deos cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes thuris plenis coniciatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus et procellis, quibus cotidie vos agunt exitiabiles multiplices que fortunae? 3. Cur, inquam, dii vestri cessant a vobis avertere tot morborum et valetudinum | f. 63b | genera, naufragia ruinas incendia pestilentias sterilitatem, amissionem pignorum et proscriptionem bonorum, discordias bella simultates, captivitates urbium et sublatis ingenuitatibus servitutes? 4. Sed et nobis in huiusmodi casibus minime auxiliatur deus. Prompta et manifesta causa est. Nihil est enim nobis promissum ad hanc vitam nec in carunculae huius folliculo constitutis opis aliquid sponsum est auxiliique decretum; quinimmo edocti sumus minas omnes quaecunque sunt parvi ducere atque aestimare fortunae, ac si quando ingruerit vis quaepiam gravior, quam finem necesse sit consequi, adscribere infortunio voluptatem nec timere nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus ex vinculis et tenebrosam evadere caecitatem. 77.1. Itaque ista quam dicitis persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio, nec poenam vexatio inferet sed ad lucem libertatis educet. 2. Ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum in egressum quaestionum numquam adficere se praegravibus atque inmanibus existimet poenis nisi in ipsum saeviat carcerem, materiam eius comminuat atque urat tectum, parietem, ianuas partes que alias operis renudet deiciat adfligat, nesciens hoc facto ei cui videatur officere dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem: itidem et vos flammis exiliis cruciatibus beluis, quibus corpora lancinatis et divexatis nostra, non vitam eripitis nobis, sed pelliculis relevatis | f. 64 | et cutibus nos nescii, et quanto instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque saevire, tanto artis et gravibus relevatis nos vinculis et ad lumen efficitis circumcisis nexibus evolare.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
