Latin
2.1.78 to 2.1.79
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 2.1.78-79
Not analysed yet
78. 1. Quare, homines, abstinete quaestionibus vacuis imspedire spes vestras, nec si aliter quam vos putatis aliquid se habet, vestris potius opinionibus credere quam rei debetis augustae. 2. Urgent tempora periculis plena et exitiabiles imminent poenae: confugiamus ad salutarem deum nec rationem muneris exigamus oblati. Cum de animarum agatur salute ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse adprobat Arrianus [Arrianus: Epict. fr. Schenkl 7]. 3. Dubitamus, ambigimus nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur: committamus nos deo, nec plus apud nos valeat incredulitas nostra quam illius nominis et potentiae magnitudo, ne dum ipsi nobis argumenta conquirimus quibus esse videatur falsum id quod esse nolimus atque adnitimur verum, obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus. Christian Latin Arnobius The Latin Library The Classics Page