Latin
3.1.10 to 3.1.11
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.10-11
Not analysed yet
10. 1. |f. 67b |Quid dicitis, o sancti atque inpolluti antistites religionum? Habent ergo dii sexus et genitalium membrorum circumferunt foeditates, quas ex oribus verecundis infame est suis appellationibus promere? 2. Quid ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum quadripedum ritu in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones et ad postremum fractis dissolutisque corporibus voluptatis enervatione languescere? 3. Et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur ut deas quoque credamus circumactis persolvere suas mensibus leges, fastidiosos ducere atque habere conceptus, aboriri perferre et praepropero partu septimanas edere aliquando feturas. O pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abiuncta divinitas! 4. Havet animus atque ardet, in chalcidicis illis magnis atque in palatiis caeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Vererem, Musa ut praedicat Lucretia [Lucr. IV, 1168], mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas virgines atque matres circumferentem res illas proeliorum semper in expeditionem paratas. 5. Havet, inquam, videre deas gravidas, deas fetas gliscentibus que per dies alvis intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo et manus obstetricias quaerere, illas telis gravibus et dolorum acuminibus fixas heiulare, tortari et inter haec omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae. Nonne multo est rectius maledicere, conviciari atque alia ingerere diis probra, quam sub obtentu pio talia de his monstra |f. 68 |opinionum indignitate praesumere? 11. 1. Et audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat, certissima in vobis repperiatur haec esse et in contumelia <alia> quam opinamini stare? Nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum indignationibus incalescunt. cur eos non putemus aegre atque aegerrime sustinere, dari sibi a vobis sexus, quibus canes porcique formati sunt, et cum ita cíedatis, non aliter se fingi et ignominiosa cum ostentatione proponi? 2. Ergo cum haec ita sint, o miseriarum omnium causa vos estis, vos deos impellitis, vos excitatis infestare omnibus malis terras et nova quaeque eotidie struere, quibus ulcisci se possint tot a vobis iniuriis et maledictionibus exasperati: maledictionibus, inquam, et iniuriis, quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, quas vestri theologi, quas poetae, quas ipsi vos quoque ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas invenietis humanas et abiecisse clavum deos, si modo illorum curam spectat mortalium regere: atque administrare fortunas [Cic. ,nat. d . III, 21,53ss]. 3. Nam nobis quidem cur irascantur non habent, quos vident et sentiunt neque se colere neque deridere, quod dicitur, et honestius quam vos multo de sui nominis dignitate existimare, quam credere.