# Adversus Nationes Libri VII 3.1.12-13

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 3.1.12 to 3.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/3.1.12

12.1. De sexu hactenus. Nunc ad speciem veniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis, quibus immo formatis et templorum amplissimis conlocatis in sedibus. 2. Neque quisquam Iudaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos deo: hoc enim putatur | f. 68b | in eorum litteris dici et velut re certa atque auctoritate firmari: quae aut nihil ad nos attinent nec ex aliqua portione quicquam habent commune nobiscum, aut si sunt <ut> creditur sociae, quaerendi sunt vobis altioris intellegentiae doctores, per quos possitis addiscere quibus modis conveniat litterarum illarum nubes atque involucra relaxare. 3. Nostra de hoc sententia talis est. Naturam omnem divinam, quae neque esse coeperit aliquando nec vitalem ad terminum sit aliquando ventura, liniamentis carere corporeis neque ullas formarum effigies possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta finire. Quicquid enim tale est, mortale esse arbitramur et labile; nec obtinere perpetuam posse credimus aevitatem quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas. 13.1. At vero vos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo et adterminatis humano, et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. Quid ergo dicemus? Caput deos gestare tereti rotunditate collectum, retinaculis nervorum dorso inligatum ac pectori et ad cervicum necessarias flexiones consertionibus verticularum atque o ossea substructione fulciri? 2. Quod si accipiemus ut verum sit, aures etiam sequitur ut habeant curvis perterebratas anfractibus, oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus muculentis et spiritali commeabilem tractui, subactionibus ciborum dentes trini generis atque in officia trina compositos, manus ministras | f. 69 | operum, articulis digitis et cubitorum mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus et suggerendis anticipationibus itionum. 3. Quodsi ea quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari quae sub costis earumque sub cratibus cutes contegunt atque omentorum membranulae, gurguliones ventriculos lienes pulmones vesiculas iecora, intestinorum volubilium tractus et per omnia viscera commeantes purpurei sanguinis venas cum arteriis spiritalibus coniugatas [Cic., nat.d . II, 55.138].

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
