# Adversus Nationes Libri VII 3.1.20-21

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 3.1.20 to 3.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/3.1.20

20.1. Et haec vero prima est vestrorum numinum contumelia, quam de formis | f. 71b | et sexibus boni scilicet vindices et religiosi constituistis auctores. Illud vero quod sequitur quale est, quod deos nobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios nautas citharistas auloedos venatores pastores et, quod super erat, rusticos? "Ille, inquit, musicus deus est, et hic alter divinus est". - Ceteri enim dii non sunt et ventura praedicere inscitia, nesciunt atque ignorantia futurorum. 2. "Obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis". - Ergone singuli sua in re pollent nec in auxilium vocati alienis possunt in partibus subvenire? "Hic in sermone facundus est atque in verborum continuationibus promptus": - bardi enim sunt alii nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui. 21.1. Et rogo: "Quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia, haec superi tamquam viles noverint atque habeant sellularii?". - In caelo enim cantatur et psallitur: ut intervalla et numeros vocum novem conserant scitulae ac modulentur sorores. Sunt in sidereis motibus silvae, sunt lustra, sunt nemora: <ut>venationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana. 2. Inminentia dii nesciunt et sortibus vivunt agitanturque fatalibus: ut quid cuique crastinus dies ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat vates. Ipse alio impletur deo et vi numinis premitur exagitaturque maioris: ut merito dicatur habeaturque divinus. Corripiuntur dii morbis et vulnerari, vexari aliqua ex re possunt: ut cum exegerit ratio, auxiliator | f. 72 | subveniat Epidaurius. 3. Parturiunt, pariunt: ut difficiles puerperiorum tricas Iuno mulceat corripiatque Lucina. Rem rusticam tractant aut curant militaria, munera: ut flammis potens Vulcanus fabricetur his enses aut ruris ferramenta procudat. Vestis indigent tegmine: ut virgo Tritonia curiosius stamen neat et qualitate pro temporis aut trilices tunicas aut de serico <cur>et imponere. Accusant et diluunt crimina: ut Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
