# Adversus Nationes Libri VII 3.1.22-23

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 3.1.22 to 3.1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/3.1.22

22.1. "Set erras, inquit, et falleris; non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut vita sit instructior, tradunt scienda mortalibus". - Sed qui aliquam subicit ignaro ac nescio disciplinam, sollertem que hunc efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id quod alterum colere constituit. Neque enim traditor alicuius esse scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta habeat cognita et rationem teneat exercitatissime comprehensam. 2. Dii ergo sunt artifices primi, sive quod ipsi, ut dicitis, subdunt scientiam mentibus, sive quod immortales et geniti numquam genus omne terrenum vetustate temporis antecedunt. Hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus neque usus, illorum neque natura deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis <alios> perceptionibus gnarures [Plaut. Poen . Prol. 40, Most. 100] et habere sollertias, in quibus singuli se vincant | f. 72b | scientiarum cognitione discreti? 23.1. "Nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sedeos his artibus praesidere, curare, immo sub illorum posita esse tutela omnia quae administramus, quae gerimus, atque ut bene ac feliciter cedant, illorum provisione curari". - Quod quidem merito dici ac probabiliter videretur, si ad voluntatem semper sententiamque procederent ea quae obimus, quae gerimus aut in negotiis periclitamur humanis. 2. Cum vero in contrarium cotidie res vertantur neque ad propositum voluntatis actionum respondeant fines, ludentis est dicere, deos nobis superesse custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata veritas comprehendit. "Per maria <Matuta> tutissimas praestat commeantibus navigationes": - et cur insanum mare tam frequentes exposuit crudelium naufragiorum ruinas? "Salutaria et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus": - et in contrarios exitus cur adsidue vertitur placitorum inopinata mutatio? 3. "Armentorum et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes": - et cur saeva contagia et pestilentes morbos ab aestivis avertere cessatione inimica non curant? "Flora illa genetrix": - et sancta obscenitate ludorum bene curat ut arva florescant: et cur cottidie gemmulas et pubescentes herbas adurit atque interficit nocentissimum frigus? "Puerperiis Iuno praeposita est et auxiliatur genetricibus fetis": - et matrum intereunt cur cotidie millia parricidalibus nixibus interemptae? 4. "In tutela Vulcani est ignis et materies eius in illius | f. 73 | regimine constituta est": - et cur aedes frequentissime sacras atque urbium portiones ad cinerem patitur flammarum voracitate conlabi? "Divinationis scientiam largitur hariolantibus Pythius": - et cur obliquata, dubia, cur obscuritatibus submersa caliginis dat saepius subministrat que responsa? 5. "Aesculapius officiis et medendi artibus praeest": - et cur plura morborum et valetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatem que perduci, immo sub ipsis fiunt curantium manibus atrociora? "Curat Mercurius ceromas, pugillatibus et luctationibus praeest": - et cur invictos omnes non perficit quibus praeest, cur unius in officio praesidatus hos victoriae compotes, alios vero perpetitur igominiosa infirmitate rideri?

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
