# Adversus Nationes Libri VII 3.1.24-26

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 3.1.24 to 3.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/3.1.24

24.1. "Tutelatoribus, inquit, supplicat diis nemo, et idcirco singuli familiaribus officiis atque auxiliis desunt". - Nisi enim tura et salsas accipiant fruges, benefacere dii nequeunt, et nisi pecorum sanguine delibutas suas conspexerint arulas, suos deserunt atque abiciunt praesidatus? 2. Atquin ego rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates ultroque ab his fluere inexpectata benivolentiae munera. Numquid enim rex poli libamine aliquo exambitur aut hostia, ut omnia ista quibus vivitur commoda mortalium gentibus largiatur? 3. Non fervorem genitalem solis deus, noctis et tempora, ventos pluvias fruges cunctis subministrat aequaliter bonis, malis, iniustis, servis, pauperibus, divitibus? Hoc est enim proprium dei potentis ac veri, inexorata beneficia praebere fessis atque invalidis | f. 73b | rebus et multiformi semper asperitate vallatis. 4. Nam sacrificiis editis id quod poscaris adnuere, non est istud postulantibus subvenire sed benignitatis propriae munificentiam venditare. Ludimus et lascivimus tanta in re homines, et qui sit deus obliti, quid istius magnificentia nominis, quicquid vile vel sordidum suspiciosa potuimus credulitate confingere divis tutelaribus adrogamus. 25.1. "Unctionibus, inquit, superest Vnxia, cingulorum Cinxia replicationi, Victa et Potua sanctissimae victui | potuique procurant". - O egregia numinum et singularis interpretatio potestatum: nisi postes virorum adipali unguine oblinerentur ab sponsis, nisi virginalia vincula iam ferventes dissolverent atque imminentes mariti, nisi potarent et manderent homines, di nomina non haberent? 2. Quid, quod non contenti tam deformibus subdidisse atque inplicuisse deos curis, naturas his etiam feras truculentas immanes, malis gaudentes semper et humani generis adtribuitis vastitate. 26.1. Non commemorabimus hoc loco deam Lavernam furum, Bellonas Discordias Furias et laeva illa quae constituitis numina taciturnitatis silentio praeterimus. Martem ipsum ponemus in medio et speciosam illam aupidinum matrem, ex quibus unum praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori. 2. "Potestatem, inquit, bellorum Mars habet". - Utrumne ut mota compescat an ut cessantia et quieta commoveat? nam si sedator militaris insaniae est, cur cotidie bella non desunt? 3. sin autem concitor illorum est, deum ergo dicemus in voluptatis suae dulcedinem collidere | f. 74 | orbem totum, discordiarum et discriminum causas inter gentes serere terrarum longinquitate diiunctas, conducere ex diverso tot mortalium milia et intra verbi unius moras campos eadaveribus aggerare, sanguineos praecipitare torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis abrogare et servitutis condicionem imponere, dissensionibus gaudere eivilibus, commorientium fratrum parricida nece et ad ultimum filiorum et patrum parricidali congressionis horrore.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
