Latin
3.1.4 to 3.1.5
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.4-5
Not analysed yet
4. 1. Sed consilium non est parte in hac causae diutius inmorari, ne lites maximas concitare ac tumultuosa conserere videamur velle certamina. 2. Sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates, adstipulamur adquiescimus conivemus nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus. 3. Illud tamen a vobis audire exposcimus |f. 65b |et rogamus: unde vobis compertum est |vel quibus rationibus conprehensum, hine di sint in caelo quos esse existimatis et colitis an nescio qui alii opinionis et nominis inauditi? 4. Potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini et quos esse confiditis in nulla inveniantur parti naturae. 5. Neque enim caeli aliquando subvolastis ad sidera, singulorum facies atque ora vidistis, et quos esse memineritis illic deos eosdem hic colere tamquam notos instituistis ac visos. Sed et illud rursus desideramus audire, a vobisne inposita habeant haec nomina quibus eos vocatis an ipsi haec sibi diebus imposuerint lustricis. 6. Si divina haec sunt et caelestia nomina, quis detulit ad vos ea? Sin autem a vobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis vocabula his dare quos neque videbatis aliquando neque quales aut qui essent in ulla cognitione noratis? 5. 1. Sed ut vultis et creditis atque ut vobis persuasum est, hi dii sunt, nominibus appellentur his etiam quibus eos populares censeri popularis vulgaritas ducit: unde tamen vobis, quot nominibus huius censum complent, an sint aliqui vobis incogniti neque in usum aliquando notitiamque perlati? Neque enim sciri est facile, definita et certa sit eorum numeri multitudo an sine ulla populositatis summa sit nec computationis alicuius rationibus terminata. 2. Fingamus enim vos deos mille percolere vel milia potius quinque: at in rerum natura potest forsitan fieri, ut deorum milia centum sint, potest, ut hoc amplius, immo, quod diximus paulo ante, potest deorum summa esse nulla |f. 66 |nec numerabili circumscriptione finita. Aut igitur et vos impii, qui praeter deos paucos reliquorum officia non obitis, aut si vobis veniam ceterorum ignorantiae postulatis, eandem et nobis conciliabitis veniam, si pro parte consimili eorum religionibus abstinemus quos esse omnino nescimus.