# Adversus Nationes Libri VII 3.1.41-43

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 3.1.41 to 3.1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/3.1.41

41.1. Possumus, si videtur, summatim aliquid et de Laribus dicere, quos arbitratur vulgus vicorum atque itinerum deos esse ex eo quod Graecia vicos cognominat lau/raj. 2. In diversis Nigidius scriptis modo tectorum domumque custodes, modo Curetas <ait> illos, qui occultasse [Lucr. II, 633-34] perhibentur Iovis aeribus aliquando vagitum, modo Digitos Samothracios, quos quinque indicant Graeci Idaeos Dactylos nuncupari. Varro similiter haesitans nunc esse illos Manes et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum, nunc aerios rursus deos et heroas pronuntiat appellari, nunc antiquorum sententias sequens Larvas esse dicit Lares, quasi quosdam genios et functorum animas mortuorum. 42.1. Infinitum est et inmensum species ire per singulas atque ipsis facere promptum libris, nullum esse a vobis deum neque existimatum neque creditum, de quo <non> ambiguas discrepantisque sententias opinionum mille varietatibus prompseritis. 2. Sed brevitatis et fastidii causa satis haec est dixisse quae dicta sunt, et est operosum nimis coacervare in unum multa, cum ex uno et ex altero manifestum fiat et patet haesitare, labare nec quicquam vos certi de his rebus quas adseritis dicere. 3. Nisi forte dicetis: "Etiamsi personaliter ignoramus qui sunt Lares, qui sunt novensiles, qui Penates, esse illos tamen consensio ipsa vindicat auctorum et in numeris caelitum | f. 79 b | formam sui generis optinere". 4. - Et quemadmodum poterit an sit deus aliquis sciri, si ignorabitur et nescietur quid sit, aut postulatio ipsa beneficiorum valere, si exploratum non erit, non certum, quis ad quamque debeat consultationem vocari? 5. Omnis enim qui quaerit alicuius numinis impetrare responsum, debet necessario scire, cui supplicet, quem imploret, a quo rebus auxilia <et> necessitatibus exposcat humanis, maxime cum vos ipsi et non omnes omnia deos posse praestare et dissimillimis ritibus singulorum animos refertis offensionesque placari. 43.1. Etenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite velato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medellas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil an sit ille Novensilis an ille, cum ignoratio rerum, personarum confusio et deos [cogat] offendat et necessario piaculum contrahi <cogat>? 2. Finge enim me ipsum incommoditatis alicuius et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: "Adeste, adestote dii Penates, tu Apollo tuque Neptune omniaque haec mala quibus uror terreor vexor vestri numinis averruncate clementia": - eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres Pales Fortuna, Iovialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt? 3. Aut si Curetas pro Laribus invocaro, quos esse Digitos Samothracios pars vestrorum adseverat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his | f. 80/ sua et aliena illis inposuero cognomina? Usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere nec dubitare de uniuscuiusque vi, nomine, si alienis ritibus et appellationibus fuerint invocati, et aures habeant structas et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
