Latin
3.1.44 to 3.1.45
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 3.1.44-45
Not analysed yet
44. 1. Quare si vobis liquet, in sublimibus palatiis caeli habitare, consistere multitudinem istam quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus convenit vos stare nec per varias distractos repugnantesque sententias fidem ipsis rebus quas struitis derogare. 2. Si Ianus est, Ianus sit, si Liber est, Liber sit, si Summanus, Summanus sit: hoc est enim confidere, hoc tenere, exploratae in rei cognitione defigi, non more caecorum atque errantium dicere: "Novensiles Musae sunt, Trebiani quinimmo dii sunt, immo novenarius numerus, subversarum potius vel urbium praesides", et in id periculum perducere res tantas, ut dum alios tollitis et reponitis alios, possit iure de cunctis an sint ulla in parte dubitari. Christian Latin Arnobius The Latin Library The Classics Page