# Adversus Nationes Libri VII 3.1.6-7

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 3.1.6 to 3.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/3.1.6

6.1. Et tamen ne nos quisquam pervicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere ceterorum quaecumque sunt numinum. Devotas etenim mentes et manus protendimus supplices neque aspernamur quocumque invitaveritis accedere, si modo diascamus, quinam isti sunt divini quos nobis ingeritis, et quos par sit adiungi summi regis ac principis venerationi. 2. "Saturnus, inquit, et Ianus est, Minerva Iuno Apollo Venus Triptolemus Hercules atque alii [et] ceteri, quibus magnificas aedes cunctis paene in urbibus religiosa consecravit antiquitas". - Invitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi vos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis quae non modo illorum polluerent dignitatem sed minime illos esse qualitatibus conprobaretis adiunctis. 3. Adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam divisam esse per sexus et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas. 4. Quem quidem locum plene iamdudum homines pectoris vivi tam Romanis litteris explicavere quam Graecis, et ante omnes Tullius [Cic., nat.d .] Romani disertissimus generis nullam veritus impietatis invidiam ingenue constanter et libere quid super tali opinatione | f 66 b | sentiret pietate cum maiore monstravit: a quo si res sumere iudicii veritate conscriptas, non verborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa nec secundas ut dicitur actiones nobis ab infantibus postularet. 7.1. Sed quid aucupia verborum splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui aversentur et fugiant libros de hoc eius nec in aurem velint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta vincentem, cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana religio comprobetur et vetustatis opprimatur auctoritas? 2. Quinimmo, si fiditis exploratum vos dicere quicquam de diis vestris, erroris convincite Ciceronem, temeraria et impia dictitare refellitote, redarguite, conprobate. Nam intercipere scripta et publicatam velle submergere lectionem non est deos defendere sed veritatis testificationem timere.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
