# Adversus Nationes Libri VII 3.1.8-9

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 3.1.8 to 3.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/3.1.8

8.1. Ac ne tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moveat, tamquam deum quem colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum cum loquimur pronuntiamus genere masculino, intellegat non sexum sed usu et familiaritate sermonis appellationem eius et significantiam promi. 2. Non enim deus mas est, sed nomen eius generis masculini est, quod idem vos dicere religione in vestra non quitis. Nam consuestis in precibus ' sive tu deus es sive dea ' [Gel. II, 28.1] dicere, quae dubitationis exceptio dare vos diis sexum diiunctione ex ipsa declarat. 3. Adduci ergo non possumus, ut corpora credamus deum. Nam esse necesse est corpora, si sunt | f. 67 | mares ac feminae, insignificativa et generum disiunctione. Quis enim vel exigui sensus nescit terrenorum ab illo animantium conditore non alia de causa generis diversi sexus institutos esse atque formatos, nisi ut per coitus et conubia corporum res caduca et labilis successionis perpetuae innovatione duraret? [Plat.. Conv. 25-26.] 9.1. Quid ergo? dicemus deos procreare, deos nasci, et idcirco his additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et nova quaque suboriente fetura quicquid prior aetas abstulisset recidiva substitutio subrogaret? 2. Ergo si haec ita sunt, id est si dii procreant superi et si per <terre>nas leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus fiunt senectutis effeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia neque innumeros caelos eorum capere multitudinem posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles subolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si obscenitas coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa ratio que monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus se solet - libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? 3. Neque enim veri est simile, haberi haec frustra aut inprovidam in illis suam ludere voluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non esset. Ut enim ad usus certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita convenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut confitendum est, in deorum corporibus esse aliquid vacuum, quod sit frustra atque inaniter fabricatum.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
