Latin
4.1.13 to 4.1.14
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 4.1.13-14
Not analysed yet
13. 1. Aut si haec accipere rei novitate rennuitis, unde vobis est scire an sit unus aliquis qui succedat pro omnibus quos invocatis partibusque se cunctis locorum divisionumque supponens multorum vobis speciem divorum praebeat et |f. 85 |potestatum? 2. "Quisnam iste est unus?" interrogabit<is> forte. -Possumus instituti veris auctoribus dicere, sed ne nobis fidem habere nolitis, Aegyptios Persas Indos Chaldaeos Armenios interroge<tis> omnesque illos alios, qui [in] interioribus viderunt et cognoverunt haec artibus: iam profecto discetis, quisnam sit deus unus vel sub eo qui plurimi, qui deos se fingant et humani generis inprudentiam ludant. 3. Iamdudum nos pudet ad eum locum venire, in quo risum tenere non possunt non tantum puerculi et procaces, verum etiam serii atque in maris tetrici asperitate durati. 4. Nam cum a doctoribus omnes nostris insinuatum acceperimus et traditum, in declinationibus deorum plurativos numeros non esse, quod essent dii singuli, nec communiter ire per plurimos uniuscuiusque nominis proprietas quiret, immemores vos facti et puerilium disciplinarum recordatione composita et conplures subditis vocabulis isdem deos et cum sitis alias in eorum numero restrictiores, multiplices eos rursus cognominum societate fecistis: quam quidem olim partem iudicii acris viri atque ingenio perspicaci tam sermone Italo explicuere quam Graeco. 5. Et dare nobis conpendium potuisset res ista, si non et aliquos videremus litterarum esse istarum expertes, et institutus a nobis sermo nos quoque conpelleret nonnihil de his rebus quamvis ab illis sumptum commemoratumque depromere. . 14. 1. Aiunt igitur theologi vestri [Cic. nat. deor . 3, 21. 53] et vetustatis absconditae |f. 85b |conditores, tris in rerum natura Ioves esse, ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter Caelo, tertius vero Saturno, apud insulam aretam et sepulturae traditus et procreatus: quinque Soles et Mercurios quinque, ex quibus, ut referunt, Sol primus Iovis filius dicitur et Aetheris habetur nepos, secundus aeque Iovis et Hyperiona proditus genetrice, tertius Vulcano, non Lemnio, set Nili qui fuerit filius, quartus Ialysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acantho, quintus Scythici regis et versipellis habetur Circae. 2. Nam Mercurius primus, qui in Proserpinam dicitur genitalibus adhinnivisse subrectis, supremi progenies Caeli est, sub terra est alter, Trophonius qui esse iactatur, Maia tertius matre et Iove procreatus sed tertio, quartus suboles Nili est, cuius nomen Aegyptia gens horret et reveretur expromere, quintus Argi est interemptor, fugitivus atque exul et proditor apud Aegyptum litterarum. 3. Sed et Minervae, inquiunt, sicut Soles et Mercurii quinque sunt, ex quibus prima non virgo sed ex Vulcano Apollinis procreatrix, Nili altera proles et quae esse perhibetur Aegyptia, stirps Saturni tertia est et quae usum excogitavit armorum, Iovis quarta progenies quam Messenii Coryphasiam nuncupant, et quae Pallantem occidit patrem incestorum adpetitorem est quinta. .