# Adversus Nationes Libri VII 4.1.15-16

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 4.1.15 to 4.1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/4.1.15

15.1. Ac ne longum videatur et nimium, minutatim velle capita ire per singula, aiunt idem theologi, quattuor esse Vulcanos et tris Dianas, Aesculapios totidem et Dionysos quinque, ter binos Hercules et quattuor Veneres, tria | f. 86 | genera Castorum totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas et quadrigas Apollinarium nominum, quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt indicant et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant. 2. Quod si verum et certum est et ex rei cognitae adseveratione monstratur, aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine, quemadmodum accepimus, esse non possunt, aut si aliquis ex his est, ignorabitur et nescietur, quia sit consimilium nominum confusione caecatus. Atque ita per vos ipsos, quamvis fieri nolitis, efficitur ut haesitet religio conturbata neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit et nullis elusa ambiguitatis erroribus. . 16.1. Fingite nos enim vel auctoritate commotos vel violentia terroris vestri induxisse in animum Minervam verbi causa sacris vobis sollemnibus et ritu velle adorare volgato: r<es> si cum divinas apparamus adgredi atque aris flammantibus sua reddere constituta, Minervae omnes advolent ac de istius nominis possessione certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi: quid in medio faciemus nos animal tenue vel in partes quas potius pii muneris officia transferemus? 2. Dicet enim forsitan prima illa quam diximus: "Meum nomen est Minervae, meum numen, quae Apollinem genui, quae Dianam et ex mei uteri fetu caelum numinibus auxi et deorum numerum multiplicavi". "Immo, inquiet quinta Minerva, tu, tun' es? quae marita et puerpera totiens castitatis purae inminuta es sanctitate? nonne vides in Capitoliis omnibus virginalis esse species Minervarum et <in>nuptarum his formas ab artificibus | f. 86b | cunctis dari? Desiste igitur nomen iuris tibi adsciscere non tui. Nam Minervam me esse genitore ex Pallante procreatam testis omnis est poetarum chorus, qui Palladem me nuncupat derivato a patre cognomine". 3. "Quid dicis, inquiet secunda haec audiens, ergone Minervium nomen tu feres parricida petulans et ex amoris incesti contaminatione polluta, quae dum te fucis atque artibus excolis meretriciis, etiam patris in te mentem furialibus plenam cupiditatibus excitasti? Perge igitur, aliud tibi quaere signum; nam mea res ista est, quam Nilus maximus fluminum aquis generavit ex liquidis et in virgineos habitus roris concretione conduxit. Quodsi fidem inquiris facti, Aegyptios et ego testes dabo, quorum <sum> Neith lingua, Platonis testificante Timaeo" [Pl. Tim. 21 e]. 4. - Quid deinde arbitramur fore? desistetne et illa Minervam se dicere, cui Coryphasiae nomen est vel ex Coryphae matris signo vel quod ex vertice summo Iovis parmam ferens emicuit atque armorum accincta terroribus? aut illam, quae tertia est, cessuram patienter nomine? et non dictis talibus habituram rationem sui et primarum adrogantiam refutaturam: "Itane tu audes maiestatem tibi mei nominis usurpare, si verum, ex caeno et ex gurgitibus prodita coagulataque limosis? aut tibi tu alienam dignitatem adsumis deae, quae de vertice procreatam mentiris te Iovis et rationem te esse mortalibus ineptissimis suades? 5. ex capite <Iupiter> conceptos filios procreat? et ut arma quae gestas procudi possint et fabricari, in verticis | f. 87 | ipsius cavo officina fabrilis fuit, incudes mallei fornaces folles carbones et forficces? At si verum est quod adseveras, rationem te esse, desiste tibi nomen id quod meum est vindicare: nam quam dicis ratio non est species numinis certa sed obscurarum intellegentia causarum". 6. Si ergo, ut diximus, officia nobis adeuntibus religiosa Minervae adsint quinque ac de huius nominis proprietate rixantes sibi quaeque desideret aut turis suffimenta libari aut ex pateris aureis inferia vina defundi, quo disceptatore, quo iudice controversias tollemus tantas? aut quis quaesitor, quis arbiter cervicibus tantis erit, qui inter personas huiusmodi aut vindicias iustas dare aut sacramenta conetur pronuntiare non iusta? nonne potius ibit domum seseque abstinens ab negotiis talibus tutius esse arbitrabitur nihil horum contingere, ne aut uni dando quod omnium est inimicas ecficiat ceteras aut stultitiae crimen incurrat, si id attribuat cunctis quod esse oportebat unius?.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
