Latin
4.1.23 to 4.1.24
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 4.1.23-24
Not analysed yet
23. 1. Ad libidinem homines proni atque ad voluptatum blanditias naturae infirmitate proclives adulteria tamen legibus vindicant et capitalibus adficiunt eos poenis quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione iecisse. 2. Subsessoris et adulteri persona cuius esset turpitudinis, notae cuius, regn<at>orum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene meritorum ac pessime, quidnam deceret se velle rationibus pectoris non perspiciebat |f. 90 |amissis. 3. Et tolerari forsitan maletractatio haec posset, si eum saltem personis coniungeretis conparibus, et adulter a vobis immortalium constitueretur dearum. In humanis vero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod inritare, quod flectere oculos posset in se Iovis? cutes viscera pituita atque omnis illa proluvies intestinorum sub involucris constituta, quam non modo Lynceus ille penetrabili acie possit horrescere, verum etiam quivis alter sola vel cogitatione vitare. 4. O egregia merces culpae, o digna et pretiosa dulcedo, propter quam Iuppiter maximus cycnus fieret et taurus et candidorum procreator ovorum. . 24. 1. Si aperire oculos mentis et veritatem propriam intueri sine ulla vultis gratificatione privata, miseriarum omnium causas, quibus genus ut dicitis iamdudum <ad> flictatur humanum, ex huiusmodi repperietis opinationibus fluere quas habetis antiquitus de diis vestris et quas in melius reformare ante oculos posita veritate rennuitis. 2. Nam nos quidem quidnam de illis aliquando aut inconveniens sensimus aut conscriptionibus edidimus indecoris, ut in invidiam iaciantur nostram labores generis humani et commoditates quibus vivitur imminutae? 3. Numquid a nobis dicitur, ut ciconias, ut palumbes ex ovis esse progenitos quosdam deos? numquid ex pelagi spuma et ex Caeli genitalibus amputatis Cythereiae Veneris concretum coaluisse candorem? numquid parricidii causa vinctum esse Saturnum et ablui |f. 90 b |diebus statis, vinculorum ob ponderibus et levari? numquid beneficio Curetum ab interitu servatum Iovem? numquid expulisse regno patrem et alieni iuris imperium violentia et fraude tenuisse? numquid pulsum a nobis senem Italorum delituisse in finibus, et quod tutus fuisset a filio, nomen Latio inposuisse pro munere? 4. numquid incestas nuptias cum sorore Iovem ipsum dicimus fecisse nos, aut invitatum ad ius mensae pro suillis visceribus prolem nescium Lycaoniam pransitasse? numquid altero claudum pede apud insulam Lemnum fabrilia opera exercuisse Vulcanum? numquid cupidinis atque avaritiae causa, sicut canit Boeotius Pindarus [Pith . III, 96-105], Aesculapium fulminis transfixum esse telo! numquid Apollinem ditem factum eos ipsos reges quorum gazis fuerat locupletatus et donis ambiguitate fefellisse responsi? 5. numquid furem Mercurium publicavimus nos? nos esse Lavernam atque cum hoc simul fraudibus praesidere furtivis? numquid ex nobis Myrtilus est auctor, qui Macari filiae Megaclonis ancillulas profitetur fuisse Musas? numquid rege a Cyprio, cuius nomen Cinyras est, dictavimus meretriculam Venerem divorum in numero consecratam? .