# Adversus Nationes Libri VII 4.1.27-28

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 4.1.27 to 4.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/4.1.27

27.1. Sed soli amant apud vos mares et femineo sexui sua conservata est sanctitas? nonne vestris cautum est litteris, adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem? matrem eius Cererem in Iasionem nescio quem rusticanum et post Vulcanum Phaethontem Martem in Anchisae nuptias ipsam illam Venerem Aeneadum matrem et Romanae dominationis auctorem? 2. Cum talia igitur vos probra et flagitiosa prodigia non in unum aliquem nominatim sed in omnem pariter superorum gentem quam esse vos remini sine ullius exceptione iaciatis, audetis salva verecundia. dicere, aut esse nos impios aut vos pios, cum multo maiores ferant a vobis offensas ex omnibus probris quae in illorum maledicta conducitis quam amplitudines et honores ex ritu atque officio cultionis? 3. Aut enim falsa illa sunt cuncta quae sunt prompta de singulis existimationem illorum maiestatemque laedentia, et res digna omnino est, propter quam dii funditus | f. 92b | genus omne debeant abolere mortalium, aut si explorata et vera sunt et sine ullis dubitationibus conprehensa, ad eam perducitur res summam, ut invitissimis vobis non generis superi sed humani eos fuisse credamus.. 28.1. Ubi enim nuptiae matrimonia puerperia nutrices artificia debilitates, ubi status capitis et condicio servitutis, ubi vulnera caedes cruor, ubi amores desideria voluptates, ubi omnis animorum adfectio ab inquietis perturbationibus veniens, necesse est divinum nihil istic esse, nec quod proprium caduci est generis et terrenae fragilitatis praestantiori posse adhaerere naturae. 2. Quis est enim qui credat, si modo agnoscit ac percipit vis istius potentiae quae sit, aut genitabiles habuisse partes deum et abscisione foedissima privatum his esse, aut ex se proditas aliquando intercepisse proles et vinculorum coercitum poenis, aut cum patre quodammodo conseruisse bella civilia et cum iure abstinuisse regali, aut exterritum minoris metu vertisse exuperatum terga et tamquam fugitivum et exulem in summotis delituisse secretis? 3. quis est, inquam, qui credat ad humanas adcubuisse deum mensas, interemptum avaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in fur lstorum dolis, adulterasse servisse vulneratum esse etadamasse et per omnes libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam? 4. Atquin omnia vos ista et fuisse et inesse in diis adseveratis vestris, neque ullam praetermittiti? speciem vitiositatis maleficii lapsus quam non in convicium | f. 93 | numinum opinionum petulantia conferatis. 5. Aut igitur vobis quaerendi sunt dii alii in quos omnia ista non cadant - in quos enim haec cadunt, humani sunt generis atque terreni - aut si hi sunt tantummodo quorum nomina publicastis et mores, opinionibus tollitis vestris. Mortalia sunt enim quaecumque narratis..

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
