# Adversus Nationes Libri VII 4.1.34-35

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 4.1.34 to 4.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/4.1.34

34.1. Sed quid ego neclectas aliorum conqueror contumelias numinum? 2. Ipse ille Iuppiter, cuius vos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et vel<ut> demens ac nescius, quas amiculas coniugi, quas uxori anteposuerit pelices, obduratus inverecundia publicare: vos talia qui extuo lere prodigia poetarum esse principes atque reges divinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima, tantumque ab officio religionum quas inducitis evolastis, ut gravioris ponderis | f. 95 b | sint apud vos verba quibus <est> caelitum violata sublimitas. 3. Ita ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud vos metus aut si esse illos uspiam praesumptionis certissimae confidentia crederetis, rogationibus, plebis scitis, consultorum senatus metu intercedere prohibere sancire, ne quis vellet de dis passim nisi quod esset plenum religionis effari? 4. nec a vobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a vobis eisdem ab his legibus propulsaretis iniurias? 5. Maiestatis sunt apud vos rei, qui de vestris sequius obmurmuraverint aliquid regibus. 6. Magistratum in ordinem redigere, senatorem aut convicio prosequi suis esse decrestis periculosissimum poenis. 7. Carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur et vita, decemviralibus scitis evadere noluistis inpune, ac ne vestras aures convicio aliquis petulantiore pulsaret, de atrocibus formulas constituistis iniuriis. 8. Soli di sunt apud vos superi inhonorati contemptibiles viles, in quos ius est a vobis datum quae quisque voluerit dicere, turpitudinum iacere quas libido confinxerit atque excogitaverit formas. 9. Et incuriam nobis intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse non credere quam esse illos tales tali que existimatione sentire?. 35.1. Sed poetis tantummodo licere voluistis indignas de dis fabulas et flagitiosa ludibria comminisci? 2. Quid pantomimi vestri, quid histriones, quid illa mimorum atque exoleti generis multitudo? 3. nonne ad usum | f. 96 | quaestus sui abutuntur dis vestris et lenocinia voluptatum ex iniuriis adtrahunt contumeliisque divinis? 4. Sedent in spectaculis publicis sacerdotum omnium magistratum que collegia, pontifices maximi et maximi curiones, sedent quindecimviri laureati et diales cum apicibus flamines, sedent interpretes augures divinae mentis et voluntatis, nec non et castae virgines, perpetui nutrices et conservatrices ignis, sedet cunctus populus et senatus, consulatibus functi patres, dis proximi atque augustissimi reges: et quod nefarium esset auditu, gentis illa genetrix Martiae, regnatoris et populi procreatrix amans saltatur Venus et per adfectus omnes meretriciae vilitatis inpudica experimitur imitatione bacchari. 5. Saltatur et Magna sacris compta cum infulis Mater et contra decus aetatis illa Pessinuntia Dindymene in bubulci unius amplexum flagitiosa fingitur adpetitione gestire, nec non et illa proles Iovis Sophoclis in Trachiniis [ Trach . 749ss, 1024ss] Hercules pestiferi tegminis circumretitus indagine miserabiles edere inducitur heiulatus, violentia doloris frangi atque in ultimam tabem diffluentium viscerum maceratione consumi. 6. Quin et ille in fabulis maximus ipse regnator poli sine ulla nominis maiestatisque formidine adulterorum agere introducitur partes, atque [formidine] ut fallere castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare pellacia et in species coniugum | f. 98b | subditivi corporis simulatione succedere..

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
