Latin
4.1.36 to 4.1.37
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 4.1.36-37
Not analysed yet
36. 1. Nec satis haec culpa est. Etiam mimis et scurrilibus ludicris sanctissimorum personae interponuntur deorum, et ut spectatoribus vacuis risus possit atque hilaritas excitari, iocularibus feriuntur cavillationibus numina: conclamant et adsurgunt theatra, caveae omnes concrepant fragoribus atque plausu, et quod nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque inrisoribus numinum dona instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas et vacatio cum coronis . 2. Et audetis post ista mirari unde oriantur haec mala quibus inundatur et premitur sine ulla intermissione mortalitas, cum omnis res eas quibus sunt involuta probra numinum et maledictionis elogia et cotidie referatis et ediscatis cotidie, et si quando animum desidem otiosis vultis alucinationibus occupari, dies vobis poscatis dari et sine ullis intermissionibus exhiberi. 3. Quod si haberet vos aliqua vestris pro religionibus indignatio, has potius litteras, hos exurere debuistis olim libros, [istos] demoliri,-dissolvere theatra haec potius, in quibus infamiae numinum propudiosis cotidie publicantur in fabulis. 4. Nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt daris cur immaniter conventicula dirui? in quibus summus oratur deus, pax cunctis et venia postulatur magistratibus exercitibus regibus familiaribus inimicis, adhuc vitam degentibus et resolutis corporum vinctione; in quibus aliud auditur nihil |f. 97 |nisi quod humanos faciat, nisi quod mites verecundos pudicos castos, familiaris communicatores rei et cum omnibus quos solidet germanitatis necessitudine copulatos. . 37. 1. Verum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate valetis ferri, anteire vos etiam veritatis scientia iudicetis, et esse pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscenitate foedastis. 2. Hoc in loco, si ferocitas vestra permittit et rabies patitur, illud nobis ut respondeatis oramus, utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum an ab adfectibus his longe divinam esse beatitudinem disiugatam? 3. Nam si concipiunt has faces et motibus exasperantur irarum, sicut vestrae opinationes ferunt -nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos et propter praesules non probatos et propter quaedam spatiola defanata et propter caerimonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum et contagione pestilentiae conrupisse auras temporum luctuosa cum populi vastitate -sequitur ut intellegi debeat iracundias non parvas ex opinionibus eos continere praedictis. 4. Quod si datur, et illud necessario consequens, miserias has omnis quibus olim genus accumulatur humanum ab huiusmodi fluere fictionibus. quodsi ab his causis indignatio proficiscitur numinum, miseriarum tantarum vos estis auctores, qui animos eaelitum non cessatis offendere et ultionis in rabiem coneitare. Sin autem |f. 97b |huiusmodi furiis deorum est genus immune neque quid sit irasci dii omnino noverunt, et nobis ergo irasci sine ulla ratione dicuntur, qui ira quid sit ignorant et ab eius comptu et permixtione sunt absoluti. [Neque enim fieri per rerum naturam potest, ut quod unum est fiat duo et in diversas res eat unitas ingenita simplicitate divisa].