# Adversus Nationes Libri VII 5.1.1

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/5.1.1

1.1. Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et immortalibus diis probra. - Quid? illa, quae historiae continent graves seriae curiosae quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lascivia? 2. Quae si vobis viderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conservaretis in ritibus. 3. Ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, verborum ambiguitatibus lusus. 4. In secundo Antiatis libro [ Ann . Fr. 6 Peter] - ne quis forte nos aestimet concinnare per calumnias crimina - talis perscripta est fabula: Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet esset que illi cupido noscendi, Egeriae monitu custos duodecim iuvenes apud aquam celasse cum vinculis, ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum venissent haustum - nam illis aquandi | f. 98 | sollemne iter hac fuit - inviderent constringerent conligerent. 5. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parvi numeri vino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam. 6. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota venisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis expetos hausisse plus nimio, obdormivisse factos graves; tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis vincla, expergitos que illos statim perdocuisse regem quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse ad terras Iovem ab eoque quaesisse ritum procurationis <et> morem. 7. Iovem diu cunctatum: "Expiabis - dixe - capite fulgurita"; regem respondisse: "Caepicio"; Iovem rursus: "Humano"; rettulisse regem: "Sed capillo"; deum contra: "Animali"; "<Maena>" subiecisse Pompilium. 8. Tunc ambiguis Iovem propositionibus captum extulisse hanc vocem: "Decepisti me Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, non maena capillo caepicio: quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti habeto morem et his rebus quas pectus es procurationem semper suscipies fulguritorum".

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
