# Adversus Nationes Libri VII 5.1.11-12

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 5.1.11 to 5.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/5.1.11

11.1. "Aestuatum est in conciliis deorum quibusnam modis esset intractabilis illa feritas edominari, et cum via nulla superesset, ad opem concursum est unicam, ut mero madidaretur multo et virilibus spoliaretur abscisis". 2. - Quasi vero adfecti corporalibus his damnis fiant languidioris audaciae, et non cotidie videamus eos | f. 104 | qui sibi demessuerint has partes maioris petulantiae fieri atque omnibus postpositis pudoris et verecundiae frenis in obscenam prorumperevilitatem flagitiorum confessione vulgata. 3. Vellem tamen videre, si esset mihi his nasci temporibus datum, patrem illum Liberum debellatorem ferocitatis Agdestiae, post deorum augustissimas curias caeli ab culminibus lapsum, peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles, aquarum innoxias puritates multa sauciantem vi meri, et postquam ebrietas potu emersit, inseruisse caute manus, contrectavisse virilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus, artificii curas i<ta> tum rebus adhibuisse perituris. 12.1. Hocine de diis quisquam vel exigua dixerit eorum opinione pollutus? Aut si talibus occupati sunt negotiis cogitationibus curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit aut mortalium saltem in numero conputaverit? 2. Agdestis iste, oro, cuius obscenitas amputata securitatem fuerat inlatura caelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit an deorum aliquis et inmortalitatis praeditus honore? 3. Si enim nostrae sortis et condicionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? 4. Deus autem si fuerat, qui potuit decipi aut de divino aliquid ex corpore desecari? 5. Sed quaestionem movemus parte in hac nullam; fuerit licet de divino genere vel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici: etiamne fluore | f. 104b | de sanguinis et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici, tantumque quod vis illa telluris cooperta est gremio solum radice complexa est, in stipitis exiluit robur, oneratos fudit balaustiis ramos et in puncti spatio poma extulit mitia, perfectionis propriae maturitate completa? 6. Et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse uvida, idcirco vinosa, quod ex sanguine saburrati genus ducant, et fabulam convenienter implestis. 7. O Abdera, Abdera, >dares> quantas vias mortalibus inridendi, talis si apud te esset fabula ita conflata! Dicunt eam cuncti patres et supereiliosae perlegunt civitates, et esse tu fatua et stoliditatis frigidissimae iudicaris.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
