Latin
5.1.15 to 5.1.16
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 5.1.15-16
Not analysed yet
15. 1. Urgere vos iamdudum ad istius rei conprobationem possemus, nisi stultitiae paris esset et talia dicere et huiusmodi rerum indicia postulare. 2. "Sed historia haec falsa est neque ullam continet veritatis in se partem". -Nostra quidem nihil interest, quorum causa contenditis exterminatos esse ab terris deos, utrumne sit constans et fidei firmitate conixa an contra mendaciter et falsitatis alicuius fictione composita. 3. Nobis enim satis est, quibus hodie manifestare propositum est numina ista quae promitis, si sunt uspiam gentium atque irarum fervoribus incalescunt, non magis a nobis quam a vobis accipere offensionum furialium causas, et esse illam in rebus et a vobis in commentarios relatam et a volentibus eotidie perlegi et futuri temporis pro instructione per ordinem succedentium tradi. 4. -Quae si utique vera est, nullam videmus subesse rationem cur nobis irasci perhibeantur dii caelites, cum turpitudines illorum tantas neque nos prodiderimus neque in litteras contulerimus ullas neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus miserimus. Sin autem, ut remini, falsa est et mendaciis interpolata fallaeibus, ambigere hominum nullus potest, quin causa vos sitis offensae, qui vel talia quosdam conscribere siveritis aut conscripta durare saeculorum o in memoria sitis passi. 16. 1. Et tamen qui potestis |f. 106b |falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et eredi a vobis esse veram et exploratae fidei iudicari? 2. Quid enim sibi vult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum matris intromittitis sanctuario? Nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adulescentulus intulit et genetrix divum in solatium sui vulneris consecravit? 3. Quid lanarum vellera, quibus arboris conligatis et circumvolvitis stipitem? nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus? 4. Quid compti violaceis coronis et redimiti arboris ramuli? nonne illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornaverit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? 5. Quid pectoribus adplodentes palmas passis cum crinibus Galli? nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Agdesti lacrimabili puerum prosecuta est heiulatu? 6. Quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen castus? nonne illius temporis imitatio est quo se numen ab Cereris fruge violentia maeroris abstinuit?