# Adversus Nationes Libri VII 5.1.17-18

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 5.1.17 to 5.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/5.1.17

17.1. Aut si ea quae dicimus non sunt ita, vos edissertate, vos dicite: evirati isti mollesque, quos interesse vobiscum in istius numinis videmus sacris, quidnam istic habeant negotii sollicitudinis curae, et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos | f. 107 | et fortunam imitentur in lamentabili constitutorum sorte? 2. Quid coronae, quid violae, quid volucra mollium velamenta lanarum? Cur ad ultimum pinus ipsa, paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum, mox ut aliquod praesens atque augustissimum numen deum matris constituatur in sedibus? 3. Aut enim haec causa est, quam in vestris scriptis et commentariis invenimus, et manifestum vos est non divinas conficere caerimonias sed imaginem tristium redintegrare gestorum; aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegavit obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur infamia. Quis est enim qui credat, honestatis aliquid in ea re esse quam initiant viles Galli, effeminati conficiant exoleti? 18.1. Postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur, vel quas produnt antiquitatis historiae vel mysteria illa continent sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus vulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis. 2. Sed sacrorum innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis corporaliter prohibet universa nos exsequi: quinimmo, ut verius experimamus, a quibus<dam> nos ipsi consilio et ratione deflectimus, ne dum expelicare contendimus cuncta, expositionis ipsius contaminationibus polluamur. 3. Fentam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus, quam murteis caesam virgis, quod marito | f. 107b | nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius indicat sexto de diis graeco, signumque monstrari quod, cum ei divinam rem mulieres faciunt,vini amphora constituatur obtecta nec myrteas fas sit inferre verbenas, sicut suis scribit in causalibus Butas. 4. Sed et deos Conserentis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem versos obruisse >se> cineri, qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoveret Etruriae disciplinarum perita, subrexisse se deos et nervis obduruisse divinis. 5. Corniculanae inde imperavisse captivae, ut intellegeret et agnosceret quid sibi res vellet; Ocrisiam prudentissimam feminam divos inseruisse genitali, explicuisse motus certos: tunc sancta ecferventia numina vim vomuisse Lucilii ac regem Servium natum esse Romanum.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
