# Adversus Nationes Libri VII 5.1.21-22

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 5.1.21 to 5.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/5.1.21

21.1. "Iuppiter satagit fractus metu nec quibus remediis leniat violatae animos reperit. Fundit preces et subplicat: obstruetae sunt dolentis aures. 2. Adlegatur deorum universus ordo: nullius auctoritas tanta est ut audiatur. Ad postremum filius vias satisfactionis inquirens comminiscitur remedium tale: arietem nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, exsecat hos ipse et lanato exuit ex folliculi tegmine. 3. Accedens maerens et summissus ad matrem et tamquam ipse sententia condemnavisset se sua, in gremium proicit et iacit hos eius. Virilitate pignoris visa sumit animum mitiorem et concepti fetus revocatur ad curam: parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam aetas mortalium consequens modo Liberam modo | f. 109 | Proserpinam nuncupavit. 4. Quam cum verveceus Iuppiter bene validam, floridam et suci esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid malorum et sceleris esset adgressus et temeritatis quantum, redit ad prioris actus, et quia nefarium videbatur satis patrem cum filia comminus uxoria coniugatione misceri, in draconis terribilem formam migrat, ingentibus spiris pavefactam colligat virginem et sub obtentu fero mollissimis ludit atque adulatur amplexibus. 5. Fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur Iovis, sed non eadem condicione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu virginis tauri specie fusa Iovialis monumenta pellaciae". 6. - Auctorem aliquis desiderabit rei: tum illum citabimus Tarentinum notumque senarium, quem antiquitas canit dicens: "Taurus draconem genuit et taurum draco". Ipsa novissime sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen est, testimonio esse poterunt veritati: in quibus aureus coluber in sinum demittitur consecratis et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque imis. 22.1. Non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo membra ire per singula quantaeque insint in partibus pravis turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare. 2. Quis est enim mortalium vel exiguae humanitatis sensum ferens qui non ipse pervideat, qualia sint haec omnia, | f. 109b | quam scelerata, quam foeda quantasque ignominias differant ex ipsis mysteriorum sacris et ex sacrorum originibus indecoris? 3. "Iuppiter, inquit, exarsit in Cererem". - Quid tantum, quaeso, de vobis Iuppiter iste quicumque est meruit, quod genus est nullum probri, infame, adulterium nullum, quod in eius non caput velut in aliquam congeratis vilem luteam que personam? 4. "Matrimonii prodidit ius Leda": - Iuppiter esse dicitur auctor culpae. "Virginitatem Danae custodire nequivit": - furtum esse narratur Iovis. 5. "Ad mulieris nomen properavit Europa": - expugnator pudicitiae idem esse iactatur. "Alcumena Electra Latona Laodamia, mille aliae virgines ac mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate": - eadem ubique est Iuppiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, in quo eius non nomen consociatis libidinibus conseratis, ut videatur miserabilis prorsus nullam non esse causam ob aliam natus, nisi ut esset criminum sedes, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quem spurcitiae se omnes sentinarum conluvionibus derivarent. 6. Quem tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium feminis, impia res quidem, sed tolerabilis esset maledictionis iniuria. Etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus adhinnivit, neque illum sanctitas aut reverentia genetricis, horror etiam pignoris ex se sati ab imagine potuit | f. 110 | tam foedae cogitationis abducere?

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
