# Adversus Nationes Libri VII 5.1.23-24

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 5.1.23 to 5.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/5.1.23

23.1. Vellem itaque videre patrem illum deorum Iovem, aeternam rerum atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus, hirsutas agitantem aures, contractis in ungulas gressibus rumigantem pallentis herbas et ex parte postica caudam suffragines talos molli fimo perlitum atque intestina proluvie delibutum. 2. Vellem, inquam, videre - dicendum est enim saepius - torquentem illum sidera et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit consectantem vervecum greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa atque divina qua vibrare coruscos ignes et saevire fulminibus suetus est, tum deinde secreta rimantem ferventi null<ificamine> summotisque arbitris circumiectas prolibus diripientem membranulas ferventique adhuc matri velut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem: deductum pallidum saucium, simulantem doloris cruces et ad fidem facto faciendam arietino sanguine coinquinatum et >in> mendacia vulneris laneis fasceis linteolisque contectum. 3. Hocine audiri et perlegi sub mundi hoc axe? Et eos qui haec tractant existimari se velle pios, sanctos religionumque custodes? Estne aliquod sacrilegium hoc maius, aut ulla mens inveniri tam inreligiosis potest opinionibus praedita quam quae talia credit aut accipit aut sacrorum intimis in mysteriis | f. 110b | prodit? 4. Iuppiter ille quicumque est, si sentiret se esse aut si ullo sensu adficeretur iniuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus et percitus terram nostris subduceret gressibus, solis lumina extingueret atque lunae, quin immo res omnes in antiquae speciem confunderet unitatis? 24.1. "Sed non sunt, inquit, rei publicae nostrae haec sacra". - Quisnam istud dicit aut quis reponit? Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut Siculus? Et quid adiuvat causam, si vestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt sint vebtrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis necne, cum quae vestra sunt propria aut in simili foeditate aut turpitudinis genere repperiantur esse maiore? 2. Vultis enim consideremus mysteria et illa divina, quae Thesmophoria nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta illa pervigili? consecrata sunt et pannychismi graves? 3. Vultis, inquam, videamus quas origines habeant quasve causas, ut Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque pollentes tam in deos dicere con tumeliosa quam dictitent alii, nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a vobis religionis sub specie publicari? 4. "Quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et adhuc virago Proserpina cumque illam per floream messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas avocaret, per profundae altitudinis speluncam | f. 111 | rex prosiliens Manium raptam virginem secum vehit et terrarum absconditur successibus rursus. 5. Quod cum factum nesciret aeres nec filia esset ubinam gentium suspicaretur, intendit animum perditam toto orbe conquirere: sumit faces geminas flammis onere pressas Aetnaeis, quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus cunctis".

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
