# Adversus Nationes Libri VII 5.1.27-28

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 5.1.27 to 5.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/5.1.27

27.1. Ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur et rapiunt dii vestri, matrimonia copulant fraudibus adpetita furtivis, ab repugnantibus et invitis decus virginitatis eripitur, imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit ignoratur, amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant vastitatem? 2. Adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint victuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur gravis aut adfabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur | f. 112b | obscenitas obiectantur que partes illae quas pudor communis abscondere, quas naturalis verecundiae lex iubet, quas inter aures castas sine venia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis. 3. Quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei verendis que Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem converteret atque risum, quod obiectum lumini conspectuique divino et oblivionem miseriarum daret et habitum >in> laetiorem repentina hilaritate traduceret? O qualia, o quanta inridentes potuimus cavillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterata prohiberet auctoritas. 28.1. Iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiversari, tricas quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia illa proferre mysteria, quibus in Liberi honore patris phallos subrigit Graecia et simulacris virilium fascinorum territoria cuncta florescunt. 2. Quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur. - Quisquis istud ignorat, disce atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa observatione custodi. 3. "Cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetivit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: et cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat. 4. Prosumnus | f. 113 | quidam exoritur ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret [et] morem deus atque uxorias voluptates pateretur ex se carpi. 5. Deus facilis iurat potestatis futurum ac voluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos s.u.i voti atque expeditionis redisset. 6. Viam comiter Prosumnus edisserit atque in limine ipso prostituit inferorum. lnterea dum Liber stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquigitione conlustrat, ex viventium numero index viae decidit atque ex more sepelitur humano. 7. Emergit ab inferis Euius et recognoscit extinctum ducem: qui ut fidem compleret pacti et iurandi solveret religione se iuris, locum pergit ad funeris et ficorum ex arbore ramum validissimum praesecans dolat runcinat levigat et humani speciem fabricatur in penis, figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus accedit subdit insidit. 8. Lascivia deinde surientis adsumpta huc atque illuc clunes torquet et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in veritate promiserat".

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
