Latin
5.1.30 to 5.1.31
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 5.1.30-31
Not analysed yet
30. 1. Iam dudum me fateor reputantem mecum in animo rerum huiuscemodi monstra solitum esse mirari, audere vos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum sacrilegum qui deos esse omnino aut negent aut dubitent aut qui eos homines fuisse contendant et potestatis alicuius et meriti causa deorum in numerum relatos: cum si verum fiat atque habeatur examen, nullos quam vos magis huiusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis maledictionum et criminum quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus coinbibissetis. 2. Deos esse qui dubitat aut esse omnino qui negat, quamvis sequi sententias inmanes opinionum videatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non adcommodat involutis: et qui generis adseverat eos fuisse terreni, quamvis eos privet sublimitate caelitum, subsicivis tamen adcumulat laudibus, siquidem illos divinitatis ad meritum beneficiis autumat et virtutum admirationibus sublevatos. 31. 1. Vos vero, qui vindices et eorum contenditis immortalitatis esse propagatores, unum ex his |f. 114b |quempiam praeteristis, transistis vestris maledictionibus invulneratum? 2. Aut genus ullum est probri tam communi exstimatione damnabile quod in eos conferre metueritis vel nominis saltem auctoritate tardati? 3. Quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? -non vos? 4. quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? -non vos? 5. quis cum matribus liberos, quis cum suis virginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus? -non vos? 6. quis scitulos pusiones atque adultos venustissimis lineis adpetitos esse inceste? -non vos? 7. quis abscisos, quis exoletos, quis versipelles, quis fures, quis in vinculis habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus adpetitos, quis vulneratos, quis obisse supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas? -non vos? 8. Cum igitur a vobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis obicere nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum iamdudum vos queat irarum esse tantarum reos et divinae indignationis auctores?