# Adversus Nationes Libri VII 5.1.44-45

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 5.1.44 to 5.1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/5.1.44

44.1. Sed si fabulas has vultis more esse allegorico scriptas, quid ceteris fiet, quas non videmus posse versuras in huiusmodi cogi? Quid enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae subolis urigo contorsit? 2. Et quid pro illis Ganymedibus raptis atque in libidinum magisteria substitutis? Quid pro illa conversione formiculae, in quam Iuppiter maximus vastitatis suae liniamenta contraxit? quid pro cycnis et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pella? fraude induit perfida formarum varietatibus ludens? 3. Ac ne de Iove solo loqui videamur voluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt, quae in mercennariis condicionibus ac servitutibus, quae in vinculis orbitatibus planctibus, quae in cruciatibus vulneribus sepulturis? 4. In quo cum unam contrahere possetis culpam, conscriptione de superis tali addidistis, | f. 120b | ut dicitur, garogerem, cum deorum nominibus appellavistis res turpes et vocabulis rursus deos rerum coinquinavistis infamium. 5. Quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili >cre>deretis, in mentione illorum facienda praestringeret vos metus et tamquam vos audirent vestrasque acciperent voces ita credi oportuit et haberi in cogitatione defixum. 6. Apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum, verum etiam nomina debent esse deorum reverenda, quantumque est in ipsis qui censentur his nominibus, tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis. 45.1. Da veram iudicii formam, et in illa estis reprehensionis parte, quod in usu sermonis vestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro vino, Cererem pro pane, Minervam pro stamine, pro obscenis libidinibus Venerem. 2. Quae est enim ratio ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque invertat in frivolas? "Sed oratio sordida est, verbis fuerit polluta si talibus". - Verecundia at laude condigna! Erubescitis panem et vinum nominare et pro coitu Venerem non metuitis dicere.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
