Latin
Book 5
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 5.1.8
Not analysed yet
8. 1. Si contemptor aliquis numinum et sacrilegi pectoris immanitate furiosus intendisset animum maledicere diis vestris, auderet in eos quicquam gravius dicere quam ista prodit historia, quam velut quiddam mirabile commentarii contulistis in formulam ac, ne illam vis temporis et vetustatis obsolefaceret longitudo, perpetuitatis |f. 102 |honore mactatis? 2. Quid est enim de diis in ea positum quidve conscriptum, quod non, si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis horridioribus educatum, et contumeliae reus sis et iniuriis et offensionibus odium simultatibus subeas inexpiabilibus comparatum? 3. "Ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion iactavit et Pyrra, deum procreata est mater". -Quid o theologi dicitis, quid supernarum antistites potestatum? Ergone deum mater >ante> diluvii casum nulla fuit in parte naturae, et nisi omne mortalium genus interemisset vis imbrium, procreationis illius causa atque origo cessaret? 4. Humanum est ergo munus quod esse se sentit et beneficiis debet Pyrrae quod haerere se conspicit in alicuius substantiae qualitate: quod quidem si verum est, et illud erit necessario non falsum, hominem illam fuisse, non divam. 5. Nam si certum est homines ex illo lapidum iactu nativitatis suae originem ducere, et hanc necesse est credi unam fuisse de nobis, consimilium causarum rationibus procreatam. 6. Neque enim fieri rerum per repugnantiam quivit, ut ex uno lapidum genere et ex eadem ratione iaciendi immortalium quidam sortis, condicionis alii substituerentur humanae. 7. Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis et in vetustatis indagatione rimator in librorum quattuor primo quos de gente conscriptos Romani populi dereliquit curiosis computationibus edocet, ab diluvii |f. 102 b |tempore, cuius supra fecimus mentionem, ad usque Hirti consulatum et Pansae annorum esse milia nondum duo: cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra huius numeri fines aevitatem suam habere conclusam, atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genetrix esse narratur non sit mater sed filia, quinimmo infans et parvula, siquidem deos concedimus neque initia neque fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos.