Latin
6.1.1 to 6.1.2
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 6.1.1-2
Not analysed yet
1. 1. Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis vestris opinionum constitueritis infamias, equitur ut de templis, de simulacris etiam sacrificiisque dicamus deque alia serie quae his rebus adnea est et vicina copulatione coniuncta. 2. In hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis adfigere, quod neque aedes sacras venerationis ad officia construamus, non deorum alicuius simulacrum constituamus aut formam, non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non tura neque fruges salsas, non denique vinum liquens paterarum effusionibus inferamus. 3. Quae quidem nos cessamus non ideo vel exaedificare vel facere, tamquam inpias geramus et scelerosas mentes aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum, sed quod eos arbitramur et credimus -si modo dii certi sunt et nominis huius eminentia praediti -honorum haec genera aut risui habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur irarum. 2. 1. Ut enim noscatis, quid de isto nomine sentiamus iudicii que simus cuius, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarum que virtutum, sapientes iustos aves, si modo nulla est culpa quod eos laudibus adcumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis <se> addicere quo illis integritas inoffensae beatitudinis conpleatur, ab adfectibus cunctis et cunctis perturbationibus |f. 121 b |liberos non ira effervere, non ullis cupiditatibus exlo citari, calamitatem inrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere voluptatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non votorum debitis habere obnoxios et obligatos nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere, non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium stragibus, non adversa his velle, non illorum commoditatibus suffragari: sed, quod magnarum est mentium, pari pendere cunctos lance et individuas cunctis benivolentias exhibere. 2. Caduci enim generis et infirmitatis humanae est contrariis agere: eosque quos tangat adfectio pati dolere deminui sapientium scita et pronuntiata definiunt nec posse aliter fieri quin legibus mortalitatis adstricti sint qui sint ullis perturbationibus mancipati. 3. Quod cum ita se habeat, qui possumus iudicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existere nec potestatibus posse caelitibus applicari?