# Adversus Nationes Libri VII 6.1.13

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/6.1.13

13.1. Sed quid ego dis datas falces et fuscinas rideo, quid cornua, | f. 127 | malleos et galeros, cum simulacra quaedam sciam certorum ferre hominum formas et infamium liniamenta meretricum? 2. Quis est enim qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadi ad corporis similitudinem fabricatos? quis Praxitelen nescit, Posidippi si relegat, ad formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Gnidiae sollertiarum coegisse certamine? 3. Sed sola est haec Venus, cui de scorti wltu translaticium decus auctum est? Phryna illa Thespiaca, sicut illi referunt qui negotia Thespiaca scriptitarunt, cum in acumine ipso esset pulchritudinis, venustatis et floris, exemplarium fuisse perhibetur cunctarum quae in opinione sunt Venerum sive per urbes Graias sive iste quo fluxit amor talium cupiditasque signorum. 4. Itaque artifices omnes ipsis isdem qui temporibus extiterunt quibus que primas dabat exprimendarum similitudinum veritas omni cura studioque certabant filum capitis prostituti Cythereia in simulacra traducere, ardebant artificumscita. alterque alterum vincere contentiosa aemulatione quaerebant, non Venus ut augustior fieret sed ut Phryna pro Venere staret. 5. Atque ita perducta est res eo ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent et infelix religio signorum fabricationibus falleretur. Inter significes ille memoratus Phidias est primus: cum Olympii formam Iovis molimine operis <is> extulisset inmensi, super dei digito: "PANTARCES - inscripsit - PULCHER" - nomen autem fuerat amati ab se pueri atque obscena cupiditate | f. 127b | dilecti - neque ullo metu est aut religione commotus deum nomine prostibuli nuncupare, quinimmo exoleto Iovis numen simulacrumque sacrare. 6. Usque adeo ludus est et puerilis adfectio sigillaria ista formare, adorare prodis ea, sanctitatibus accumulare divinis, cum ipsos videamus artifices in effingendis his ludere et libidinum propriarum monumenta sancire. 7. Quid est enim, si quaeras, cur Phidias ludere ac lascivire dubitaret, cum ante paululum temporis Iovem ipsum quem fecerat sciret aurum fuisse, lapides atque ossa informia disparata confusa seque horum omnium congregatorem atque vinctorem, habitus eis per se datos [in] membrorum similitudine fabricata et, quod inter omnia primum est, sui esse beneficium muneris, quod natus ipse esset atque in rebus adoraretur humanis?

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
