# Adversus Nationes Libri VII 6.1.14-15

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 6.1.14 to 6.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/6.1.14

14.1. Libet in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere contionem atque in aures haec omnium communiter audienda depromere. 2. "Quidnam est istud, homines, quod ipsi vos ultro in tam promptis ac perspicuis rebus voluntaria fallitis et circumscribitis caecitate? 3. Discutite aliquando caliginem regressique ad lumen mentis intuemini propius et videte istud quod agitur quale sit, si modo retinetis ius vestrum atque in finibus his datae rationis consiliique versamini. 4. Simulacra ista quae vos terrent quaeque templis in omnibus prostrati atque humiles adoratis ossa lapides aera sunt, argentum aurum testa, ligum sumptum ex arbore aut commixtum glutinum gypso, ex ornatibus fortas| f. 128 |se meretriciis aut ex muliebri mundo, camellinis ex ossibus aut ex Indici animalis dente, ex caccabulis, ollulis, ex candelabris et lucernis aut ex aliis obscenioribus vasculis congesta, conflata in has species ducta sunt atque in formas quas cernitis exierunt, fornacibus incocta figulinis, ex incudibus et malleis nata, grosis rasa, discobinata de limis, serris furfuraculis asceis secta dolata effossa, terebrarum excavata vertigine, runcinarum levigata de planis". 5. Ita iste non error est, non ut proprie dicatur amentia, deum credere quem tute ipse formaris, subplicare tremibundum fabricatae abs te rei, et cum scias et certus sis tui esse operis et digitorum partum, pronum in faciem ruere, opem rogare suppliciter adversisque in rebus atque in temporibus asperis propitii numinis favore succurrere?". 15.1. Ecce si aliquis ponat in medio aes rude atque in opera nulla coniectum, argenti massas indomiti infectumque aurum, lignum, lapides atque ossa resque alias cetera? quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare, immo si aliquis ponat in medio conlisorum deorum vultus, confracta atque inminuta simulacra iubeatque vos idem frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra et munia inpertire divina: audire a vobis exposcimus facturine istud sitis an contra quam imperabitur recusaturi? 2. Fortasse dicetis: "Qua causa?". - Quia nemo est in rebus humanis tam stolide caecus, qui argentum aes aurum gypsum ebur argillam deorum in numerum u referat ipsaque | f. 128b | per se dicat vim habere atque optinere divinam. 3. Quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta permanserint, careant vi numinis atque auctoritate caelesti: ea formas si accipiant hominum, si auriculas nasos buccas labra oculos cilia, continuo dii fiant et in ordinem caelitum referantur et censum? 4. Novitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adiectione ipsa cogamini aliquid eis credere divinitatis maiestatisque conlatum? 5. In aurum aes mutat aut testulae vilitatem in argenteam cogit degenerare materiam? Quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint viva et spiritali agitatione moveantur? 6. Si quas foris habuere naturas eas omnes retinent simulacrorum in corporibus constituta, stupiditas quae tanta est - detrecto enim dicere caecitatem - rerum existimare naturas formarum qualitate mutari et accipere numen ex habitu quod in primigenio corpore iners fuerit et brutum et sensus mobilitate privatum.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
