Latin
Book 6
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 6.1.16
Not analysed yet
16. 1. Itaque immemores et obliti simulacrorum substantiae atque originis, quae sit, rationale homines anima, et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris lamminas adoratis, elephantorum ab dentibus secundas poscitis valetudines, magistratus imperia, potestates victorias adquisitiones lucra, messes optimas feracissimasque vindemias, et cum pateat, luceat, rebus fieri verba cum brutis, exaudiri vos remini ipsique vos ultro credulitatis vacuae circumscriptione traducitis? 2. O utinam liceret in simulacri alicuius medias introire |f. 129 |pendiigines, immo utinam liceret Olympiacos illos et Capitolinos Ioves diducere in membra resolutos omnesque illas partes quibus summa concluditur corporum discretas ac singulas contueri: iamdudum istos videretis deos, quos exterior levitas lenocinio fulgoris augustat, lamminarum flebilium esse crates, particularum coagmenta deformium, ab ruinarum casibus et dissolutionis metu subscudibus et catenis, uncis atque ansulis retentari interque omnes sinus commissurarumque iuncturas plumbum ire suffusum et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare. 3. Videretis, inquam, iamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine bracchiis semiplenas, ventres cum lateribus dimidiatos, plantarum inperfecta vestigia, et quod maxime risum ferat, parte ligneos (eos) ex una, at ex altera saxeos, inaequabili corporum constructione contractos. 4. Quae si utique perspici obscuritatis arte non quirent, vel ipsa vos saltem quae in medio sita sunt docere atque monere debuerunt, agere vos nihil et circa res cassas officiorum impendere vanitates. 5. Ita enim non videtis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris incuria perdant situ species et robigine convulnerentur exesa? 6. Ita, inquam, non videtis sub istorum simulacrorum cuivis steliones sorices mures blattasque lucifugas nidamenta ponere |f. 129b |atque habitare, spurcitias huc omnes atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis [pannis], ossa in spem tracta, pannos lanuginem chartulas nidulorum in mollitiem sollicite, miserorum fomenta pullorum? 7. Non in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia atque insidiosos casses, quibus volatus innectere stridularum possint inpudentiumque muscarum? Non hirundines denique intra ipsos aedium circumvolantes tholos iacularier stercoris plenas et modo ipsos vultus, modo numinum ora depingere, barbam oculos nasos aliasque omnis partes, in quascumque se detulerit deonerati proluvies podicis? 8. Erubescite ergo vel sero atque ab animantibus mutis vias, rationes accipite doceantque vos eadem nihil numinis inesse simulacris, in quae obscena deicere neque metuunt neque vitant leges suas sequentia et instincta veritate naturae.