# Adversus Nationes Libri VII 6.1.17-18

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 6.1.17 to 6.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/6.1.17

17.1. "Sed erras, inquit, et laberis: nam neque nos aera neque auri argentiqule materias neque alias quibus signa confiunt eas esse per se deos et religiosa decernimus numina, sed eos in his colimus eosque veneramur quos dedicatio infert sacra et fabrilibus efficit inhabitare simulacris". 2. - Non improba neque aspernabilis ratio, qua possit quivis tardus nec non et prudentissimus credere, deos relictis sedibus propriis id est caelo non recusare nec fugere habitacula inire terrena, quinimmo iure dedicationis inpulsos simulacrorum coalescere vinctioni. 3. In gypso ergo mansitant atque | f. 130 | in testulis dii vestri, quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus atque animae dii sunt? 4. Atque ut fieri augustiores vilissimae res possint, concludi se patiuntur et in sedis obscurae coercitione latitare? 5. Ergo illud a vobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire: "Invitine hoc faciunt, id est iure dedicationis adtracti simulacrorum ineunt mansiones an proni et faciles neque ullis necessitatibus inrogatis?". 6. "Inviti hoc faciunt?". - Et qui fieri potis est ut in aliquam necessitatem inminuta maiestate cogantur? "Voluntariae obsecutionis adsensu?". - Et quid in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis anteponant? vinctione sint ut propemodum colligati nobilitantes testulas et cetera quibus signa confiunt? 18.1. Quid ergo? in materiis talibus semperne dii mansitant neque abeunt uspiam, etiam si res postulaverit maxima, an habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque et ab suis sedibus simulacrisque discedere? 2. Si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse aut quid infelicius poterit, quam si eos in basibus ita unci retinent et plumbeae vinctiones? 3. Sed concedamus ut <ea> caelo et sidereis sedibus anteponant: divinitatis suae perdiderint potestatem; sin autem cum voluerint evolant et absolutum ius habent inania relinquere simulacra, ergo aliquo tempore desinent esse dii signa et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi, quando his conveniat atque oporteat abstinere. 4. Saepenumero videmus ab artificibus haec signa modo parvula fieri et palmarem in minutiem contrahi, modo | f. 130b | in immensum tolli et admirabilem in amplitudinem sublevari. Ratione hac ergo sequitur ut intellegere debeamus in sigilliolis parvulis contrahere se deos et alieni ad corporis similitudinem coartari, at vero in vastis porrigere se longius atque in maximitate producere. 5. Ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est et in stantibus stare, in procurrentibus currere, iacularier in iacientibus tela, ad illorum formare atque aptare se vultus et ad reliquos habitus figurati corporis similitudinem commodare.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
