# Adversus Nationes Libri VII 6.1.27-28

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 6.1.27 to 6.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/6.1.27

27.1. Quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant simulacra monstratum est, de sacrificiis deinceps, de caedibus atque immolationibus hostiarum, de mero, de thure deque aliis omnibus quae in parte ista confiunt poscit ordo quam paucis et sine ullis circumlocutionibus dicere. 2. In hac enim consuestis parte invidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare nos atheos, et quod minime <muni>a tribuamus diis, poenas etiam capitis beluarum crudelitatibus inrogare. 3. Quod quidem nos fatemur non contemptu facere atque aspernatione divina, sed quod existimemus huius potentias nominis nihil tale deposcere neque rerum huiusmodi cupiditatibus attineri. Christian Latin Arnobius The Latin Library The Classics Page

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
