# Adversus Nationes Libri VII 6.1.3

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/6.1.3

3.1. "Sed templa illis extruimus nulla nec eorum efflgies adoramus, non mactamus hostias, non tura ac vina libamus". - Et quid amplius possumus vel honoris eis attribuere vel dignitatis, quam quod eos in ea ponimus parte qua rerum caput ac dominum summum que ipsum regem, cui debent di una nobiscum, quod esse se sentiunt et vitali in substantia contineri? | f. 122 | 2. Numquid enim delubris ut templorum eum constructionibus honoramus? Numquid ei hostias caedimus? Numquid alias res damus, quas libere, profundere non est rationis expensae sed tracti per consuetudinem moris? 3. Etenim plena dementia est, necessitatibus tuis potentiora metiri et quae tibi sint usui datoribus diis dare, et honorem istum, non contumeliam ducere. Templa igitur, quaerimus, in deorum quos usus aut in rei cuius necessitatem aut dicitis esse constructa aut esse rursus aedificanda censetis? 4. Hiemalia sentiunt frigora aut solibus torrentur aestivis, pluvialibus nimbis perfluuntur, ventorum eos aut turbines vexant, incursionem pati periclitantur hostilem ferarum aut rabidos adpetitus, ut merito illos conveni;at tectorum munitionibus claudere, saxorum aut obiectióne tutari? 5. Templa enim haec quid sunt? Si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane atque amplum: si deorum potentiam metiaris, successus quidam parvi atque ut verius eloquar genus angustissimum cavernarum paupertini cordis excogitatione suspensum. 6. Quorum si quaeris audire quis prior fuerit institutor, quis fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, <aut> ut tradit in Admirandis Varro, Iovis progenies Aeacus. Sint ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus aut renideant aureis, splendeant hic gemmae | f. 122b | et sidereos evomant variata interstinctione fulgores: terra sunt haec omnia et ex faece ultima vilioris materiae concreta. 7. Neque enim si vos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his deos nec recusare nec spernere quo minus se saepiant et eorum obiectibus coerceantur inclusi. 8. "Templum, inquit, hoc Martis est, hoc Iunonis et Veneris, hoc Herculis Apollinis Ditis". - Quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec Iunonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, illa Summanus? Ita non prima et maxima contumelia est habitationibus deos habere districtos, tuguriola his dare, conclavia et cellulas fabricari et eis existimari necessarias res esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis et lacertis, quae fugacibus, pavidis atque exiguis muribus?

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
