Latin
6.1.4 to 6.1.5
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 6.1.4-5
Not analysed yet
4. 1. "Sed non, inquit, idcirco adtribuimus diis templa tamquam umidos ab his imbres ventos pluvias arceamus aut soles, sed ut eos possimus coram et com minus contueri, adfari de proximo et cum praesentibus quodammodo venerationum conloquia miscere". 2. -Sub axe enim nudo et sub aetherio tegmine invocati si fuerint, nihil audiunt, et nisi de proximo admoveantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt. 3. Atquin nos arbitramur omnem deum omnino, si modo nominis huius vi pollet, ex quacumque mundi parte quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere, immo quod quisque conceperit |f. 123 |sub obscuris et tacitis sensibus, cognitione anticipata praesumere, atque ut astra sol luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita <ae>que convenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem, quamvis ad eam voces regionibus ex distantibus confluant. 4. Hoc est enim proprium deorum, conplere omnia vi sua, non partiliter uspiam sed ubique esse totos, non adesse non abesse, non cenatum ad Aethiopas pergere et post dies bis senos privatum ad domicilium redire. 5. 1. Quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum conficitis debitis. 2. Constituamus enim noscendae rei causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, eiusdem apud ultimam Thylem, eiusdem apud Seras esse, apud furvos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia maria montes silvae et quadrini disterminant cardines: si omnes uno in tempore rebus divinis factis, quod sua quosque necessitas rogitare compellit, poscantque de numine, referendi beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se missam vocem deus exaudiet et erit ulla longinquitas, quo penetrare non possit auxilium poscentis oratio? 3. Aut enim nullis erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum non potest atque indiscretus auditum. |f. 123b |4. Atque ita perficitur, ut aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad audiendas voces non quiverit advolare, aut exauditi tantummodo uni abeant soli, nihil egerint ceteri.