# Adversus Nationes Libri VII 6.1.6-7

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 6.1.6 to 6.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/6.1.6

6.1. Quid quod multa ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres atque ossa etfunctorum esse corporum sepulturas [esse]? 2. Nonne patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos vos colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis? 3. In historiarum Antiochus nono Athenis in Minervio memorat Caecropem esse mandatum terrae; in templo rursus eiusdem, quod in arce Larisae, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, Ericthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in Eleusinio consaepto, quod civitati subiectum est. 4. Quid Celei virgines? non in Caereris Eleusiniae humationis <usae> perhibentur officio? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas advectas illuc esse finibus ex Hyperboreis indicatur? 5. In Didymaeo Milesio aleochum dicit habuisse suprema Leandrius funeris. Leucophrynae monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse Myndius profitetur ac memorat Zeno. 6. Sub Apollinis arula, quae Telmessi apud oppidum visitur, Telmessum esse conditum vatem non scriptis constantibus indicatur? 7. Ptolomaeus Agesarchi de Philopatore quem edidit primo. Cinyram regem Paphi cum familia omni | f. 124 | sua, immo cum omni prosapia in Veneris templo situm esse litterarum auctoritate declarat. 8. Infinitum est et inmensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe describere, nec exactam desiderat curam - quamvis poenam constituerit Aegyptus in eum qui publicasset quibus Apis iaceret absconditus - polyandria illa Varronis quibus templis contegantur quasque in se habeant superlati ponderis moles. 7.1. Sed quid ego haec parva? Regnatoris in populi Capitolio qui est hominum qui ignoret Oli esse sepulchrum Vulcentani? 2. Quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis evolutum non ante plurimum temporis aut solum sine partibus ceteris - hoc enim quidam ferunt - aut cum membris omnibus humationis officia sortitum? 3. Quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus Granius Valerianus vobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationiscuius, <cuius> per manus servuli vita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit civibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. 4. Condiscetis etiam, quamvis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite retecto factum vel in parte qua arcis curiosa fuerit obscuritate conclusum, ut immobilis videlicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret. 5. Quod cum opprimi par esset et vetustatis obliteratione celari, conpositio nominis iecit in medium et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione procedere, nec erubuit civitas maxima et numinum | f. 124b | cunctorum cultrix, cum vocabulum templo daret, ex Oli capite Capitolium quam ex nomine Iovio nuncupare.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
