# Adversus Nationes Libri VII 6.1.8-9

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 6.1.8 to 6.1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/6.1.8

8.1. Satis igitur ut opinor ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter iis esse constructa aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricat? 2. Sequitur ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte conponitis et religiosa observatione curatis. 3. Qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos nullis considerationibus possumus utrumne istud serio et cum proposito faciatis gravi an ridendo res ipsas puerili alucinatione ludatis. 4. Si enim certum est apud vos deos esse, quos remini atque in summis caeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a vobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere et auxilium rebus in exigentibus postulare? 5. Sin autem non creditis aut, ut mediocriter dicatur, ambigitis, etiam sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra et quod esse non credas ventosa imitatione formare? 6. An numquid dicitis forte, praesentiam vobis quandam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos videre non datum est eos in solid<o col>i et munia officiosa praestari? 7. Hoc qui dicit et adserit deos esse non credit, nec habere convincitur suis religionibus fidem cui opus est videre quod teneat, ne inane forte sit quod obscurum non videtur. 9.1. "Deos, inquitis, per simulacra veneramur". - Quid ergo? Si haec non sint, coli se dii nesciunt nec inpertiri a vobis | f. 125 | ullum sibi existimabunt honorem? Per tramites ergo quosdam et per quaedam fidei commissa, ut dicitur, vestras sumunt atque accipiunt cultiones, et antequam hi sentiant quibus illud debetur obsequium, simulacris litatis prius et velut reliquias quasdam aliena ad illos ex auctoritate transmittitis. 2. Et quid fieri potis est iniuriosius contumeliosius durius, quam deum alterum scire et rei alteri supplicare? opem sperare de numine et nullius sensus ad effigiem deprecari? Nonne illud est, quaeso, quod in vulgaribus proverbiis dicitur: "Fabrum caedere cum ferias fullonem", et "Cum hominis consilium quaeras, ab asellis et porculis agendarum rerum sententias postulare"?

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
