Latin
7.1.10 to 7.1.11
Arnobius, Adversus Nationes Libri VII 7.1.10-11
Not analysed yet
10. 1. Sed fortasse aliquis dicet: "Idcirco dis hostias et cetera, inpendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti res tribuant prosperas avertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias vero propellant <et> ex casibus inminentia fortuitis". 2. -Non exiguam curam locus iste desiderat nec quod dicitur facile tam consuetum est vel audiri vel credi. Advolabit enim continuo universus ille doctissimorum chorus, qui adseverans et conprobans |f. 139 |fato fieri quaecumque fiunt eripiat nobis e manibus opinionem istam et inanibus nos arguat persuasionibus fidere. 3. "Quicquid in mundo, inquiet, gestum est, geritur et geretur, olim definitum et fixum est habetque immobiles causas, per quas <sint> sibi res nexae et inexpugnabilem conserant praeteritorum cum imminentibus necessitatem". -Si definitum et fixum est, quid optingere singulis mali debeat bonive iam certum est. 4. Quod si certum est et fixum, vacant omnia deorum auailia, vacant odia, vacant benignitates. Tam enim praestare non possunt id quod non potest fieri quam prohibere ne fiat id quod necesse est evenire; nisi quod validius premere opinionem istam, si voluerint, quibunt, ut etiam ipsos deos frustra dicant a vobis coli et supervacaneis supplicationibus adorari. Cum enim ordinem vertere et fatalia nequeant constituta mutare, quid rei, quid causae est fatigare et obtundere eorum aures velle quorum auailiis nequeas supremis in necessitatibus fidere? 11. 1. Postremo si tristia atque inportuna dii pellunt, si ea quae sunt laeta atque amica largiuntur: unde sunt mundo tanti tamque innumerabiles miseri, unde tot infelices lacrimabilem vitam in extrema sorte ducentes? 2. Cur immunes a calamitatibus non sunt qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant atque adcumulant aras? 3. "Nonne alios, inquiunt, videmus ex illis domicilia esse morborum, eatinctis luminibus atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus degere, incendiis, naufragiis et ruinis mergi obrui confici, patrimoniis |f. 139b |ab ingentibus evolutos mercennario sese labore fulcire, stipes emendicare supremas, exterminari, proscribi, semper esse in luctibus, liberorum orbitatibus fractos, vexari per infortunia cetera quorum species et formas nulla potest enumeratio definire?" . 4. -Quod utique non fieret, si propulsare, si flectere mala ista dii possent sacrorum meritis obligati. Nunc vero quia casibus nullus est in his locus sed ineluctabili omnia necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus et quod semel decretum est perficit.