# Adversus Nationes Libri VII 7.1.12

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.12

12.1. Aut ingrati esse dicendi sunt caelites, si cum habeant iura prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari. 2. Set fortasse aliquid dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis, levibus et contemnentibus sumi. 3. Quas tamen nos partes, quia res nimiam longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus atque intactas, solum illud posuisse contenti, inhonestas vos famas adiungere diis vestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt atque inimica transvertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ovium sanguine et ceteris quae admoventur altaribus. 4. Indignum enim primum est, ut illa vis numinum sublimitasque caelestium beneficia credatur sua habere venalia, prius sumere atque ita praestare; tum quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli perpetique miserrimos discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subvenire. 5. Si ex duobus facientibus res sacras nocens unus et locuples, alter angusto lare sed innocentia fuerit et probitate laudabilis, centum ille | f. 140 | caedat boves totidemque cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam concremet glebulam: nonne erit consequens ut debeat credi, si modo nihil numina nisi praemiis antecedentibus praestant, ut favorem suum commodent locupleti, avertant a pauperculo lumina, quem restrictum non animus sed familiaris rei necessitas fecit? 6. Ubi enim venalis et mercennarius dator est, ibi necesse est gratiam pro magnitudine muneris tribui et eo inclinare suffragium, unde ad eum qui praestat mercedis plus multo et indecorae corruptionis adfluxerit. 7. "Quid?". - Si populi rursus duo hostilibus dissidentes armis sacrificiis paribus superorum locupletalo verint aras alterque in alterum postulent vires sibi atque auxilium commodari: nonne iterum necesse est credi, si praemiis sollicitantur ut prosint, eos partes inter utrasque debere haesitare, defigi nec repperire quid faciant, cum suas intellegant gratias sacrorum acceptionibus obligatas? 8. Aut enim auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest; pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratias voluntatesque nitentur: aut ambobus populis opem subministrare cessabunt; id quod sceleris magni est post inpensam acceptamque mercedem. 9. Itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota pellenda neque est omnino dicendum praemiis eos ac mercedibus allici, bonas ut res conferant dimoveantque contrarias, si modo dii veri sunt atque in nominis huius exceptione ponendi. | f. 140b | 10. Aut enim fato fiunt quaecumque fiunt, et ambitionis et gratiae nullus locus in diis est: aut si excluditur et eicitur fatum, non est superae dignitatis boni operis favores et conlatas munificentias venditare.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
