# Adversus Nationes Libri VII 7.1.13-14

Arnobius, Adversus Nationes Libri VII, 7.1.13 to 7.1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/arnobius/adversvs-nationes-libri-vii/7.1.13

13.1. Satis ut opinor ostendimus frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus admoveri, quod neque alantur his neque ullam percipiant voluptatem neque iras aut animos ponant, neque ut res tribuant faustas neque ut abigant averruncentque contrarias. 2. Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta est adseri et causis caerimonialibus adplicari. 3. Aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et ea quod faciant, honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare. 4. - Quid? si similiter dicant evigilare sese atque dormire, deambulare subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem dis habeant et dignitatibus eos faciant ampliores? 5. Quid enim cruore de pecorum, quid sacrorum confectione de cetera superadditur his rei, quid adponitur atque adicitur potestatis? 6. Etenim honos omnis qui haberi ab aliquo dicitur et reverentiae potioris adtribui relativi est ad alterum generis et constans partibus duabus, ex concessione tribuentis et amplificatione sumentis. 7. Ut si quispiam viso potentissimi nominis atque auctoritatis viro via decedat, adgurgat, caput revelet vehiculoque desiliat, tum deinde salutet adclinis, ancillatum servuli pavibundis trepidationibus imitatus; video | f. 141 | quid agatur in huiusmodi honorationis officio: summissione alterius datur alteri plurimum efficiturque ut videatur magnus quem suspectio minoris eatulerit et suis anteposuerit rebus. 14.1. Sed concessio haec omnis et honoris de qua loquimur attributio solis habet in hominibus sedem, quos naturalis infirmitas et amor in altioribus standi docet gaudere de fastibus et aliorum comparationibus anteponi. 2. At, quaero, in superis ubi est honoris locus, vel quas eis eminentias addier sacrorum ea confectionibus invenitur? 3. Augustiores, potentiores mactatis pecudibus fiunt, additur illis ea hoc quicquam, aut esse dii magis divinitate occipiunt ampliat? 4. Atqui ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam iudico, cum honorari ab homine deus dicitur et muneris alicuius oblatione mactari. 5. Etenim si honos auget eiusque adcumulat dignitatem cui fuerit attributus, sequitur ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris conlatione donatus: atque ita perducitur res eo ut inferior deus sit qui honoribus mactatur humanis, homo vero sublimiar qui auget potentiam numinis.

---

Arnobius, ADVERSVS NATIONES LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/arnobius.html.
